Iudicum 5:9
[Cor meum diligit principes Israël: qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino. + 5.9 Cor meum diligit. ADAM., hom. 6. Cor meum ad ea quæ disposita sunt huic Isræl. Quasi cor meum, animus meus, sensus meus, et tota mens mea ad illud tendit, illud prospicit quod dispositum est et præparatum Isræl. Unde: Omnia quæ in mundo sunt reputo ut stercora, ut Christum lucrifaciam, etc. Phil. 3..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 5:2[Qui sponte obtulistis de Israël animas vestras ad periculum, benedicite Domino.
2 Chronicles 17:16Post istum quoque Amasias filius Zechri, consecratus Domino, et cum eo ducenta millia virorum fortium.
Psalms 103:2amictus lumine sicut vestimento. Extendens cælum sicut pellem, + 103.2 Extendens cœlum sic. CASS. Quæ confitentur? cœlum, terra, mare, cum omni ornatu suo de quibus singulis subsequenter. AUG. Extendens cœlum sicut. Ad litteram, cœlum, quasi tectum, etc., usque ad post in fine ut liber Scriptura plicabitur. 1
2 Corinthians 8:3quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt,
2 Corinthians 8:17quoniam exhortationem quidem suscepit: sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos.