2 Chronicles 32:25
Sed non juxta beneficia quæ acceperat, retribuit, quia elevatum est cor ejus: et facta est contra eum ira, et contra Judam et Jerusalem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 8:17ne diceres in corde tuo: Fortitudo mea, et robur manus meæ, hæc mihi omnia præstiterunt:
2 Samuel 24:1Et addidit furor Domini irasci contra Israël, commovitque David in eis dicentem: Vade, numera Israël et Judam. + 24.1 GREG., lib. XXV Moral., cap. 14. Pro qualitatibus subditorum, etc., usque ad ut sicut magistrorum facta displicent, ita subditorum mens a magisterii reverentia non recedat. HIERON. Notandum quia in Paralipomenis legitur: Mille millia centum millia de Isræl, et de Juda quadraginta septuaginta millia quos intelligendum est Joab numerasse, sed noluisse ostendere nisi quanti in Samuelis libro scribuntur.
2 Kings 14:10Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum: contentus esto gloria, et sede in domo tua: quare provocas malum, ut cadas tu et Judas tecum?
2 Kings 20:13Lætatus est autem in adventu eorum Ezechias, et ostendit eis domum aromatum, et aurum et argentum, et pigmenta varia, unguenta quoque, et domum vasorum suorum, et omnia quæ habere poterat in thesauris suis. Non fuit quod non monstraret eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua. + 20.13 Lætatus est autem in adventu eorum Ezechias. ID. Verba Dierum de Ezechia aiunt. etc., usque ad ostenditque eis domum aromatum, etc. Domum aromatum, et aurum et argentum. ID. Quidam sepulcra regum opinantur, quæ aromatibus plena erant, quia corpora regum antiquitus unguentis condiebantur. Alii magis cellam aromatum in templo Domini fuisse intelligunt, ubi recondebantur odoriferæ species, ex quibus fiebat thymiama quod in templo Domini offerebatur. Non fuit verbum quod non monstraret eis Ezechias in, etc. quod apud Hebræos pro re frequenter accipitur quod non ostenderit eis in domo sua, et in omni potestate sua. Unde Dei ira justissima, quoniam non solum thesauros suos atque palatii, sed et templi ostendit, quod certe fuit potestatis ejus, de cujus valvis atrii laminas ante jam tulerat.
1 Chronicles 21:12aut tribus annis famem; aut tribus mensibus te fugere hostes tuos, et gladium eorum non posse evadere; aut tribus diebus gladium Domini, et pestilentiam versari in terra, et angelum Domini interficere in universis finibus Israël: nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me.
2 Chronicles 24:18Et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptilibus: et facta est ira contra Judam et Jerusalem propter hoc peccatum. + 24.18 Et facta est ira. RAB., ex Hieron. Tradunt Hebræi principes Juda regem ut Deum adorasse, et illum libenter accepisse: unde nimis Dominum offendit, et subito expertus est iram quam meruit. Ob hanc etiam culpam Herodes legitur in Actibus apostolorum ab angelo percussus.