2 Chronicles 32:26
Humiliatusque est postea, eo quod exaltatum fuisset cor ejus, tam ipse quam habitatores Jerusalem: et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:40donec confiteantur iniquitates suas, et majorum suorum, quibus prævaricati sunt in me, et ambulaverunt ex adverso mihi.
1 Kings 21:29Nonne vidisti humiliatum Achab coram me? quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus ejus, sed in diebus filii sui inferam malum domui ejus.
2 Kings 22:19et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum et habitatores ejus, quod videlicet fierent in stuporem et in maledictum: et scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus:
2 Chronicles 33:12Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum: et egit pœnitentiam valde coram Deo patrum suorum. + 33.12 Et egit pœnitentiam valde coram Deo patrum suorum. RAB. Audita pœnitentia Manasse nemo debet de Dei misericordia desperare, sed magis per pœnitentiam de venia præsumere.
2 Chronicles 33:23Et non est reveritus faciem Domini, sicut reveritus est Manasses pater ejus, et multo majora deliquit.
2 Chronicles 34:28Jam enim colligam te ad patres tuos, et infereris in sepulchrum tuum in pace: nec videbunt oculi tui omne malum quod ego inducturus sum super locum istum, et super habitatores ejus. Retulerunt itaque regi cuncta quæ dixerat.