The Bible Software
bible.softwareIi RegumIi Regum 20 › Ii Regum 20:13

Ii Regum 20:13

Lætatus est autem in adventu eorum Ezechias, et ostendit eis domum aromatum, et aurum et argentum, et pigmenta varia, unguenta quoque, et domum vasorum suorum, et omnia quæ habere poterat in thesauris suis. Non fuit quod non monstraret eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua. + 20.13 Lætatus est autem in adventu eorum Ezechias. ID. Verba Dierum de Ezechia aiunt. etc., usque ad ostenditque eis domum aromatum, etc. Domum aromatum, et aurum et argentum. ID. Quidam sepulcra regum opinantur, quæ aromatibus plena erant, quia corpora regum antiquitus unguentis condiebantur. Alii magis cellam aromatum in templo Domini fuisse intelligunt, ubi recondebantur odoriferæ species, ex quibus fiebat thymiama quod in templo Domini offerebatur. Non fuit verbum quod non monstraret eis Ezechias in, etc. quod apud Hebræos pro re frequenter accipitur quod non ostenderit eis in domo sua, et in omni potestate sua. Unde Dei ira justissima, quoniam non solum thesauros suos atque palatii, sed et templi ostendit, quod certe fuit potestatis ejus, de cujus valvis atrii laminas ante jam tulerat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Hezekiah hearkened unto them, and shewed them all the house of his precious things, the silver, and the gold, and the spices, and the precious ointment, and all the house of his armour, and all that was found in his treasures: there was nothing in his house, nor in all his dominion, that Hezekiah shewed them not.

In Context

12In tempore illo misit Berodach Baladan, filius Baladan, rex Babyloniorum, litteras et munera ad Ezechiam: audierat enim quod ægrotasset Ezechias. + 20.12 In illo. ID. Supra legitur, etc., usque ad illum adorandum plus homine crediderunt. RAB. Tradunt Hebræi, etc., usque ad ad notitiam hominum per factum pravi operis perduceretur. ID. Hypocritæ quoque post magnas virtutes decrescunt, quia celari in eisdem virtutibus nolunt: qui dum suasu malignorum spirituum jactantiæ acquiescunt, quasi ostium quo diutius congregatum amittant hostibus pandunt, unde: Tradidit in captivitatem virtutem eorum. Gloriam suam Paulus testimonium conscientiæ suæ memorat, quia favorem alieni oris non appetit. Occultanda sunt ergo quæ agimus, ne hoc in hujus vitæ itinere incaute portantes latrocinantium spiritum incursione perdamus. ID. Tacet de quo verebatur offensam, quod ostenderat eis cuncta quæ haberet in potestate sua, inter quæ præcipua erat templi supellex.

14Venit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam, dixitque ei: Quid dixerunt viri isti? aut unde venerunt ad te? Cui ait Ezechias: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone. + 20.14 De terra longinqua venerunt. RAB. Quasi dicat: Quanto terra longior unde venerunt, tanto ego gloriosior propter quem venerunt. Ad me de Babylone. Debuerat dicere ad glorificandum Deum pro signi magnitudine.

Read all of Ii Regum 20

Cross References

1 Kings 10:2Et ingressa Jerusalem multo cum comitatu et divitiis, camelis portantibus aromata, et aurum infinitum nimis, et gemmas pretiosas, venit ad regem Salomonem, et locuta est ei universa quæ habebat in corde suo.

1 Kings 10:15excepto eo quod afferebant viri qui super vectigalia erant, et negotiatores, universique scruta vendentes, et omnes reges Arabiæ, ducesque terræ.

2 Kings 20:15At ille respondit: Quid viderunt in domo tua? Ait Ezechias: Omnia quæcumque sunt in domo mea, viderunt: nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis.

Psalms 62:11tradentur in manus gladii: partes vulpium erunt. + 62.11 Partes vulpium erunt, etc. CASS. Principium sæculi, etc., usque ad dum se dolosis prava voluntate conjungunt. 1

Ecclesiastes 7:20Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis; + 7.20 Decem principes. HIER. Angelos, qui civitati nostræ, id est Ecclesiæ, tanquam custodes, id est auxiliatores, præsunt. Et decem dicuntur, quia denarius numerus est perfectus.

Jeremiah 9:22Loquere: [Hæc dicit Dominus: Et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis, et quasi fœnum post tergum metentis, et non est qui colligat. + 9.22 Loquere: Hæc dicit, etc. HIER. Verbum Hebraicum quod tribus litteris scribitur, etc., usque ad ut non sit qui sepeliat corruentes.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ii Regum 20:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Regum 20:12Ii Regum 20Ii Regum 20:14 →