2 Chronicles 32:29
et urbes ædificavit sibi: habebat quippe greges ovium et armentorum innumerabiles, eo quod dedisset ei Dominus substantiam multam nimis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
28Apothecas quoque frumenti, vini, et olei, et præsepia omnium jumentorum, caulasque pecorum,
Cross References
Deuteronomy 8:18sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi præbuerit, ut impleret pactum suum, super quo juravit patribus tuis, sicut præsens indicat dies.
1 Chronicles 27:29Porro armentis quæ pascebantur in Saron, præpositus fuit Setrai Saronites: et super boves in vallibus, Saphat filius Adli:
1 Chronicles 29:28Et mortuus est in senectute bona, plenus dierum, et divitiis, et gloria: et regnavit Salomon filius ejus pro eo.
2 Chronicles 25:9Dixitque Amasias ad hominem Dei: Quid ergo fiet de centum talentis, quæ dedi militibus Israël? Et respondit ei homo Dei: Habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura.
Job 1:3Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentæ asinæ, ac familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes orientales. + 1.3 Ibid. Ac familia multa. Innumera turba cogitationum, quæ quasi ancillæ, domina, id est ratione, absente, opus deserunt, perstrepunt; sed ea redeunte, cum silentio operantur: his si bene dominamur, nec earum multitudine animus superatur. Ibid. Inter omnes, id est, inter angelos orienti luci inhærentes, magni sumus, eorum socii. Orientales sunt omnes qui per fidem sunt in Christo, de quo Propheta: Oriens nomen ejus Zach. 6.: quos omnes superat Homo Deus.
Job 42:12Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus: et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, et mille asinæ.