2 Chronicles 32:7
Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis regem Assyriorum, et universam multitudinem quæ est cum eo: multo enim plures nobiscum sunt, quam cum illo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 31:6Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis ad conspectum eorum: quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus, et non dimittet, nec derelinquet te.
Joshua 1:6Confortare, et esto robustus: tu enim sorte divides populo huic terram, pro qua juravi patribus suis, ut traderem eam illis.
2 Kings 18:5In Domino Deo Israël speravit: itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Juda, sed neque in his qui ante eum fuerunt:
2 Kings 19:6Dixitque eis Isaias: Hæc dicetis domino vestro: Hæc dicit Dominus: Noli timere a facie sermonum quos audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.
1 Chronicles 28:10Nunc ergo quia elegit te Dominus ut ædificares domum sanctuarii, confortare, et perfice.
2 Chronicles 15:7Vos ergo confortamini, et non dissolvantur manus vestræ: erit enim merces operi vestro.