2 Chronicles 32:6
constituitque principes bellatorum in exercitu, et convocavit universos in platea portæ civitatis, ac locutus est ad cor eorum, dicens:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 34:3Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis.
2 Chronicles 17:14quorum iste numerus per domos atque familias singulorum: in Juda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimi viri trecenta millia.
Ezra 10:9Convenerunt igitur omnes viri Juda et Benjamin in Jerusalem tribus diebus: ipse est mensis nonus, vigesimo die mensis: et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato, et pluviis. + 10.9 Ipse est. BEDA ubi supra. Qui ab Hebræis Casleu, a Romanis vocatur December, etc., usque ad qua arte adversa quæ exterius propter peccata desæviunt, aut evitent, aut separent. Et sedit omnis populus. ID., ibid. Id est, circa atrium sacerdotum quo ipsa domus undique cingebatur, habens circa se ex omni parte per quadrum ædes atriorum amplissimas, in quibus etiam populus quando pro pluvia opus erat, stare poterat, et videre ea quæ in templi januis gerebantur, vel circa templum: habebant enim interiores parietes juxta terram in columnis factos exteriores solidos.
Nehemiah 8:16Et egressus est populus, et attulerunt. Feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo: et in atriis suis, et in atriis domus Dei, et in platea portæ aquarum, et in platea portæ Ephraim. + 8.16 Unusquisque in domate. ID., ibid. In domate suo, etc., usque ad et in majoribus bonæ actionis frugibus abundare mereamur.