2 Chronicles 33:4
Ædificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus: In Jerusalem erit nomen meum in æternum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Ædificavit autem ea cuncto exercitui cæli in duobus atriis domus Domini.
Cross References
1 Kings 8:29ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte ac die: super domum, de qua dixisti: Erit nomen meum ibi: ut exaudias orationem quam orat in loco isto ad te servus tuus:
2 Kings 16:11Exstruxitque Urias sacerdos altare: juxta omnia quæ præceperat rex Achaz de Damasco, ita fecit sacerdos Urias donec veniret rex Achaz de Damasco.
2 Kings 21:4Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus: In Jerusalem ponam nomen meum.
2 Chronicles 6:6sed elegi Jerusalem ut sit nomen meum in ea, et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israël.
2 Chronicles 32:19Locutusque est contra Deum Jerusalem, sicut adversum deos populorum terræ, opera manuum hominum.
2 Chronicles 34:3Octavo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, cœpit quærere Deum patris sui David: et duodecimo anno postquam regnare cœperat, mundavit Judam et Jerusalem ab excelsis, et lucis, simulacrisque et sculptilibus.