The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 33 › 2 Chronicles 33:5

2 Chronicles 33:5

Ædificavit autem ea cuncto exercitui cæli in duobus atriis domus Domini.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he built altars for all the host of heaven in the two courts of the house of the LORD.

In Context

4Ædificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus: In Jerusalem erit nomen meum in æternum.

6Transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennom: observabat somnia, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum magos et incantatores, multaque mala operatus est coram Domino ut irritaret eum.

Read all of 2 Chronicles 33

Cross References

2 Chronicles 4:9Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem: et ostia in basilica, quæ texit ære. + 4.9 Fecit etiam atrium. RAB. Atrium sacerdotum in ecclesia, etc., usque ad in libro Regum secundum Bedam plenius expressimus. Et basilicam grandem. Quæ erat extra atrium sacerdotum, in quam omnis populus ad orandum vel ad verbum audiendum confluebat. Hæc in Ecclesia vitam moresque carnalium significat, quibus dicitur: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, etc. Et basilicam. Bene per basilicam grandem carnales significantur, quia multo major est in Ecclesia numerus talium quam perfectorum. Sed quantum præstant numero, tantum succumbunt merito. Unde hæc basilica grandis etsi plurimos capit, non ad officium altaris, non in ipsum quoque atrium sacerdotum saltem intromittit, quia carnales et infirmi et si ob meritum castæ fidei et pietatis ad electorum sortem pertinent, longe tamen ab his sunt qui dicunt: Non audeo loqui aliquid eorum quæ per me non efficit Christus, in obedientia gentium verbo et factis. Et ostia in basilica. Hæc signant introitum fidei sermone prædicationis præparari, ut venientes discant quomodo per fidem Christi vel salutaria sacramenta debeant intrare Ecclesiam Dei, et postquam intraverint, quam religiose debeant conversari.

Jeremiah 32:34Et posuerunt idola sua in domo in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam. + 32.34 Et posuerunt idola sua, etc. Non solum tunc Judas posuit idolum in templo Dei, sed usque hodie in Ecclesia, vel in corde credentium ponitur idolum, quando novum dogma constituitur et in abscondito adoratur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 33:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Chronicles 33:42 Chronicles 332 Chronicles 33:6 →