2 Chronicles 33:3
et conversus instauravit excelsa quæ demolitus fuerat Ezechias pater ejus: construxitque aras Baalim, et fecit lucos, et adoravit omnem militiam cæli, et coluit eam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 16:21Non plantabis lucum, et omnem arborem juxta altare Domini Dei tui. + 16.21 Non plantabis. Occasionem idololatriæ amputat. Solebant enim gentes immolare, et in delubris statuas adorare. Lucum. ISID. Nemus, frondentes arbores infructuosæ, etc., usque ad nec permittit fictionem falsitatis vel erroris veritati catholicæ sociare.
Judges 2:11Feceruntque filii Israël malum in conspectu Domini, et servierunt Baalim.
1 Kings 14:23Ædificaverunt enim et ipsi sibi aras, et statuas, et lucos super omnem collem excelsum, et subter omnem arborem frondosam:
2 Kings 21:3Conversusque est, et ædificavit excelsa quæ dissipaverat Ezechias pater ejus: et erexit aras Baal, et fecit lucos sicut fecerat Achab rex Israël, et adoravit omnem militiam cæli, et coluit eam.
2 Kings 23:11Abstulit quoque equos quos dederant reges Juda soli in introitu templi Domini juxta exedram Nathanmelech eunuchi, qui erat in Pharurim: currus autem solis combussit igni. + 23.11 Abstulit. RAB. Judæi superstitionibus gentium se mancipaverant, qui inter cætera solent pingere vel facere simulacrum solis ut puerum imberbem, quia nullum per sæcula senium incidit, quotidie novo ortu natus. Cui currus et equos tribuunt, quia curru igneo et equis igneis Elias raptus est ad cœlum, quod inter alia in pariete depictum vident, et vicinia nominis decipiuntur: Elios enim Græce sol dicitur.
2 Chronicles 28:24Direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei, atque confractis, clausit januas templi Dei, et fecit sibi altaria in universis angulis Jerusalem.