The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 4 › 2 Chronicles 4:9

2 Chronicles 4:9

Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem: et ostia in basilica, quæ texit ære. + 4.9 Fecit etiam atrium. RAB. Atrium sacerdotum in ecclesia, etc., usque ad in libro Regum secundum Bedam plenius expressimus. Et basilicam grandem. Quæ erat extra atrium sacerdotum, in quam omnis populus ad orandum vel ad verbum audiendum confluebat. Hæc in Ecclesia vitam moresque carnalium significat, quibus dicitur: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, etc. Et basilicam. Bene per basilicam grandem carnales significantur, quia multo major est in Ecclesia numerus talium quam perfectorum. Sed quantum præstant numero, tantum succumbunt merito. Unde hæc basilica grandis etsi plurimos capit, non ad officium altaris, non in ipsum quoque atrium sacerdotum saltem intromittit, quia carnales et infirmi et si ob meritum castæ fidei et pietatis ad electorum sortem pertinent, longe tamen ab his sunt qui dicunt: Non audeo loqui aliquid eorum quæ per me non efficit Christus, in obedientia gentium verbo et factis. Et ostia in basilica. Hæc signant introitum fidei sermone prædicationis præparari, ut venientes discant quomodo per fidem Christi vel salutaria sacramenta debeant intrare Ecclesiam Dei, et postquam intraverint, quam religiose debeant conversari.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Furthermore he made the court of the priests, and the great court, and doors for the court, and overlaid the doors of them with brass.

In Context

8Necnon et mensas decem: et posuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris: phialas quoque aureas centum. + 4.8 Et posuit quinque. In utrique parte templi positæ sunt bases luterum, ut utraque populo sacri fontis gratia designaretur esse pandenda. Et quinque sunt in utraque parte, ut, sicut in expositione maris quod quinque cubitis altum esse jam diximus, demonstraretur typice, universa quæ per quinque sensus corporis deliquerat, per lavacrum baptismi esse remittenda. Sicut ergo in uno mari duodecim bobus superposito unitas exprimitur baptismatis, quæ per apostolos toto erat orbe prædicanda: ita etiam per duos ordines luterum mystice ostenditur, quia gentilitas cum Judæa in unum fidei consortium per baptismatis undam erat procreanda. Candelabra aurea. Divina eloquia, quæ lucem sapientiæ proferunt, unde: Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen, etc. Psal. 118.. Hinc Salomon ait: Quia mandatum lucerna est, et lex lux Prov. 6.. Bis quina sunt candelabra, quia quinque sunt legislatoris volumina, in quibus et tota Veteris Testamenti series complectitur quinque sæculi ætates. Quinque a dextris et quinque a sinistris ponuntur: cum post incarnationem Domini, eadem Scriptura utrique populo committitur; vel evangelicis plena figuris ostenditur, quæ quondam juxta litteram solum intelligenda esse putabatur. Necnon et mensas. RAB. Has mensas, etc., usque ad quorum opera nobis velut ubera salutaria ad exempla vitæ proposita.

10Porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem.

Read all of 2 Chronicles 4

Cross References

1 Kings 6:36Et ædificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri. + 6.36 Ædificavit atrium. BEDA ubi supra, cap. 16. De interiori atrio breviter loquitur, etc., usque ad unde sequitur: Ædificavit atrium interius tribus ordinibus I Cor. 2.. Et uno ordine. Unus ordo lignorum cedri bona est operatio sine corruptione simulationis exhibita, sine cujus adjectione fides, spes, et charitas vera esse non potest. Ligna enim cedri propter odoris gratiam et imputribilem naturæ potentiam, perseverantiam, et famam piæ actionis designant. Usque ad hoc atrium universi conscendunt electi, qui fide, spe, charitate et opere, Deo placere appetunt, hoc alta meritorum gratia transcendunt perfecti, cum in tanto virtutum culmine proficiunt, ut dicere auditoribus possint: Imitatores mei estote sicut et ego Christi I Cor. 4.; et: Nescitis quoniam angelos judicabimus, quanto magis sæcularia Ibid. 6..

2 Kings 21:5Et exstruxit altaria universæ militiæ cæli in duobus atriis templi Domini.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 4:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Chronicles 4:82 Chronicles 42 Chronicles 4:10 →