2 Chronicles 35:13
Et assaverunt Phase super ignem, juxta quod in lege scriptum est: pacificas vero hostias coxerunt in lebetibus, et cacabis, et ollis, et festinato distribuerunt universæ plebi:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 12:8Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus. + 12.8 Et edent carnes, etc. GREG., ibid. Nocte agnum comedimus, etc., usque ad de fermento enim laudem immolat, qui Deo sacrificium de rapina parat. Cum lactucis, etc. GREG., ibid. Lactucæ agrestes valde amaræ sunt, etc., usque ad ut dispensari omnia per Spiritus sancti potentiam sciat.
Leviticus 6:28Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur; quod si vas æneum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua. + 6.28 Vas autem fictile, etc. Infirmus: scilicet, imbecillis, qui peracta pœnitentia relabitur ad peccata, his confringendus est terrore judicii.
Deuteronomy 16:7Et coques, et comedes in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, maneque consurgens vades in tabernacula tua. + 16.7 Vades in tabernacula. Peracto servitio Domini mane resurrectionis transibimus in æterna tabernacula, ut quiescamus ab omni labore, lætantes de percepta retributione.
Ezekiel 46:20Et dixit ad me: Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro peccato et pro delicto: ubi coquent sacrificium, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus.