Deuteronomii 16:7
Et coques, et comedes in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, maneque consurgens vades in tabernacula tua. + 16.7 Vades in tabernacula. Peracto servitio Domini mane resurrectionis transibimus in æterna tabernacula, ut quiescamus ab omni labore, lætantes de percepta retributione.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 12:9Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni: caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis. + 12.9 Caput cum pedibus, etc. GREG., ibid. Caput Christi Deus I Cor. 11.. Caput ergo agni vorare, etc., usque ad nemo in hujus vitæ itinere torpeat, ne in patria locum perdat. GREG. NYSS., de Vita Mosis. Illis rerum involucris monet ut per hæc ænigmata considerare et intelligere velimus transitum quemdam esse hanc vitam nostram. Nam postea quam ingressi ad eam sumus, necessitate quadam ad exitum semper compellimur, ad quem paratos nos esse vult manibus et pedibus reliquoque ad iter apparatu. Ne igitur spinis in hoc arduo vivendi itinere pedes lædantur, non nudis pedibus, sed durioribus calceis communiti itinerare debemus. Spinæ autem, quæ pedibus infixæ non solum retinent retardantque, verum etiam enecant, peccata sunt, a quibus durities calceorum defendit, continens videlicet, tenuis ac dura vita, quæ debilitat atque frangit spinarum acumina, quibus a parvo tenuique principio ad anteriora, usque peccata sic ingrediuntur, ut pœnitus occidant. Ad hanc vitam faciendam talaris vestis et effusa, id est voluptuosa et vitiosa vivendi ratio, quæ latissime patet, impedimento est: quare cingulo quodam trahenda est et coarctanda, ne huc atque illuc circumfluat. Cingulus vero modestia est et diligens vivendi ratio, quæ nos monet ad necessitatem, non ad voluptatem, rebus uti. Baculus quo feras repellimus, et nonnunquam sustentamur, spes est. Ex igne autem solum cibus nobis propositus est, quoniam fides, quæ per cibum illum significatur, ardentissima esse debet, nihil humidum aut labile possidens. Phase. Hebraice est Pesach , Græce, id est, transitus; quia a filiis Isræl ex Ægypto migrantibus primum celebratum est: nobis quoque migrandum est de transitoriis ad æterna, de terrenis ad cœlestia.
Deuteronomy 16:2Immolabisque Phase Domino Deo tuo de ovibus, et de bobus, in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi. + 16.2 Et de bobus in loco. AUG., quæst. 24. Boves addit, cum de ove tantum præceperit, quam jussit accipi ex ovibus et hædis vel capris, vel propter Christum, qui secundum carnem ex justis fuit et peccatoribus. Non enim ait ex ovibus vel capris, sed ex ovibus et capris, licet proprie non intelligatur ovis ex capris, ne Judæi dicerent subaudiendum esse caprum. Quare ergo additi sunt boves? an propter alia sacrificia, quæ diebus azymorum sunt immolanda?
2 Kings 23:23sicut in octavodecimo anno regis Josiæ factum est Phase istud Domino in Jerusalem.
John 2:23Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quæ faciebat. + 2.23 Cum autem. Conventus adibat, ut verbis et signis plures converteret. Et quia aliqui solis signis moti credebant in eum, vere quidem, sed tamen ita, ut possent postea in passione ejus scandalizari, et quia nondum erant renati ex aqua et spiritu, non erant digni quibus se crederet Jesus, et familiariter cohabitaret. Sciebat enim quid esset in illis, melius quam ipse homo de se. Hæc fides convenit catechumenis, qui credunt in eum, sed quia non sunt renati, non creditur eis communio corporis et sanguinis Christi. De talibus erat Nicodemus, qui credens dicit eum a Deo venisse, propter signa quæ viderat, sed nondum renatus erat, et ideo nocte venit, non die, quia nondum illuminatus cœlesti lumine.