2 Chronicles 35:24
Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum, qui sequebatur eum more regio, et asportaverunt eum in Jerusalem: mortuusque est, et sepultus in mausoleo patrum suorum, et universus Juda et Jerusalem luxerunt eum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 23:30Et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo: et pertulerunt in Jerusalem, et sepelierunt eum in sepulchro suo. Tulitque populus terræ Joachaz filium Josiæ: et unxerunt eum, et constituerunt eum regem pro patre suo. + 23.30 Joachaz filium Josiæ. ID. Alio nomine Sellum dicitur, sed quia perversissimus fuit, parvo tempore regnavit, nam Nechao vinxit eum, eo quod populus contra suam voluntatem constituisset eum regem, et duxit illum in Ægyptum. ID. Joachaz retentus significat malos doctores, quos populus terræ, scilicet terrenæ cupuditati dediti, consentientes vitiis suis prælatos eligunt, quos Pharao in Rebla vinxit, cum diabolus per multitudinem adulatorum enervans decipit corda prælatorum, sicque in spiritualis Ægypti vinctos catenis peccatorum tenebrosam mergit abyssum.
2 Chronicles 34:28Jam enim colligam te ad patres tuos, et infereris in sepulchrum tuum in pace: nec videbunt oculi tui omne malum quod ego inducturus sum super locum istum, et super habitatores ejus. Retulerunt itaque regi cuncta quæ dixerat.
Ecclesiastes 8:14Est et alia vanitas quæ fit super terram: sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum: et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico. + 8.14 Sunt justi quibus mala proveniunt, etc. Ut filiis Aaron sacrificantibus secundum Hebræum, et Manasses post tanta mala a captivitate in regnum reductus feliciter vixit.
Zechariah 12:11In die illa, magnus erit planctus in Jerusalem, sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon.