2 Chronicles 35:27
opera quoque illius prima et novissima, scripta sunt in libro regum Juda et Israël.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
26Reliqua autem sermonum Josiæ, et misericordiarum ejus, quæ lege præcepta sunt Domini,
Cross References
2 Kings 10:34Reliqua autem verborum Jehu, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël?
2 Kings 20:20Reliqua autem sermonum Ezechiæ, et omnis fortitudo ejus, et quomodo fecerit piscinam et aquæductum, et introduxerit aquas in civitatem, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda?
2 Chronicles 12:15Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in libris Semeiæ prophetæ, et Addo videntis, et diligenter exposita: pugnaveruntque adversum se Roboam et Jeroboam cunctis diebus. + 12.15 Semeiæ. Qui superius Roboam et filios Juda de peccatis arguebat. Addo. Qui et Abdo, hic est qui ad arguendum Jeroboam pro altari quod fecerat, a Domino missus est in Samariam, qui in via interfectus est, quia contra præceptum Domini a pseudopropheta seductus ibidem manducavit.
2 Chronicles 24:27Porro filii ejus, ac summa pecuniæ quæ adunata fuerat sub eo, et instauratio domus Dei, scripta sunt diligentius in libro regum: regnavit autem Amasias filius ejus pro eo.
2 Chronicles 26:22Reliqua autem sermonum Oziæ priorum et novissimorum scripsit Isaias filius Amos propheta.
2 Chronicles 33:19Oratio quoque ejus et exauditio, et cuncta peccata atque contemptus, loca etiam in quibus ædificavit excelsa, et fecit lucos et statuas antequam ageret pœnitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai.