The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 35 › 2 Chronicles 35:8

2 Chronicles 35:8

Duces quoque ejus sponte quod voverant, obtulerunt, tam populo quam sacerdotibus et Levitis. Porro Helcias, et Zacharias, et Jahiel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum Phase pecora commixtim duo millia sexcenta, et boves trecentos.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And his princes gave willingly unto the people, to the priests, and to the Levites: Hilkiah and Zechariah and Jehiel, rulers of the house of God, gave unto the priests for the passover offerings two thousand and six hundred small cattle, and three hundred oxen.

In Context

7Dedit præterea Josias omni populo qui ibi fuerat inventus in solemnitate Phase, agnos et hædos de gregibus et reliqui pecoris triginta millia, boum quoque tria millia: hæc de regis universa substantia.

9Chonenias autem, et Semeias, etiam Nathanaël fratres ejus, necnon Hasabias, et Jehiel, et Jozabad principes Levitarum, dederunt ceteris Levitis ad celebrandum Phase quinque millia pecorum, et boves quingentos.

Read all of 2 Chronicles 35

Cross References

1 Chronicles 24:4Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est, filiis Eleazar, principes per familias sedecim: et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.

1 Chronicles 29:17Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc: et populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria.

2 Chronicles 31:13post quem Jahiel, et Azarias, et Nahath, et Asaël, et Jerimoth, Jozabad quoque, et Eliel, et Jesmachias, et Mahath, et Banaias, præpositi sub manibus Choneniæ et Semei fratris ejus, ex imperio Ezechiæ regis et Azariæ pontificis domus Dei, ad quos omnia pertinebant.

Ezra 1:6Universique qui erant in circuitu, adjuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis, in substantia et jumentis, in supellectili, exceptis his quæ sponte obtulerant. + 1.6 Adjuverunt manus eorum in vasis. Manus ædificantium socii, qui ædificare nequeunt datis pecuniis adjuvant cum sæculares prædicatoribus liberos suos vel familiam Domino educandam committunt, ut quod per se nequeunt, per eos qui possunt, Domino suæ devotionis munus offerant. Et jumentis. BED., ibid. Id est, tardioribus, etc., usque ad et quasi suppellex varia ad ædificandam domum Domini principibus patrum tribuantur. Protulit autem. ID., ibid. Diversa vasorum species, etc., usque ad in libro æternæ memoriæ scriptam continet in quorum figura apte subditur: Et annumeravit, etc.

Ezra 7:16Et omne argentum et aurum quodcumque inveneris in universa provincia Babylonis, et populus offerre voluerit, et de sacerdotibus quæ sponte obtulerint domui Dei sui, quæ est in Jerusalem, + 7.16 Et omne argentum. De hac pecunia fideles in Ecclesia sua bona opera clarere cupiunt: ut per hoc patrem cum sanctis habeant: et alii ipsorum exemplis proficiant. Nam quasi de argento et auro nostro sacrificia, libamina, et hostiæ ad offerendum Domino comparantur: cum visa operum nostrorum claritate proximi convertuntur ad officium pietatis: quo et ipsi bene vivendo Domino consecrantur; sunt autem quædam sanctorum clarissimæ virtutes: quæ non omnibus in exempla operis possunt ostendi: sed tantum ad glorificandam Dei gratiam recitari, ut est illud quod Daniel et Jeremias pueri prophetaverunt: quod Joannes nondum natus: quod Cornelius cum domo sua nondum baptizatus Spiritum sanctum accepit, et innumera miracula instar argenti in domo Domini. Nec tantum ex hoc argento vel auro oblationes quæ super altare ponuntur, emi possunt, quia talia cum audimus, mirari quidem velut divina debemus: sed quasi possibilia imitari non valemus.

Nehemiah 7:70Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 35:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Chronicles 35:72 Chronicles 352 Chronicles 35:9 →