Esdræ 7:16
Et omne argentum et aurum quodcumque inveneris in universa provincia Babylonis, et populus offerre voluerit, et de sacerdotibus quæ sponte obtulerint domui Dei sui, quæ est in Jerusalem, + 7.16 Et omne argentum. De hac pecunia fideles in Ecclesia sua bona opera clarere cupiunt: ut per hoc patrem cum sanctis habeant: et alii ipsorum exemplis proficiant. Nam quasi de argento et auro nostro sacrificia, libamina, et hostiæ ad offerendum Domino comparantur: cum visa operum nostrorum claritate proximi convertuntur ad officium pietatis: quo et ipsi bene vivendo Domino consecrantur; sunt autem quædam sanctorum clarissimæ virtutes: quæ non omnibus in exempla operis possunt ostendi: sed tantum ad glorificandam Dei gratiam recitari, ut est illud quod Daniel et Jeremias pueri prophetaverunt: quod Joannes nondum natus: quod Cornelius cum domo sua nondum baptizatus Spiritum sanctum accepit, et innumera miracula instar argenti in domo Domini. Nec tantum ex hoc argento vel auro oblationes quæ super altare ponuntur, emi possunt, quia talia cum audimus, mirari quidem velut divina debemus: sed quasi possibilia imitari non valemus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Chronicles 29:9Lætatusque est populus cum vota sponte promitterent, quia corde toto offerebant ea Domino: sed et David rex lætatus est gaudio magno.
2 Chronicles 6:2ego autem ædificavi domum nomini ejus, ut habitaret ibi in perpetuum.
2 Chronicles 6:6sed elegi Jerusalem ut sit nomen meum in ea, et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israël.
Ezra 1:4Et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant, adjuvent eum viri de loco suo argento et auro, et substantia, et pecoribus, excepto quod voluntarie offerunt templo Dei, quod est in Jerusalem. + 1.4 Et omnes. BEDA., ibid. Notanda distinctio verborum, etc., usque ad unde Joannes: Nos ergo debemus hujusmodi suscipere, ut cooperatores simus veritatis, etc. III Joan. 8. Adjuvent, etc. Qui temporalibus abundant, non solum pauperibus Christi necessaria debent ministrare, sed et bona quæ possunt pro se libenter operari, ut utroque commodo in templo Dei quod est Ecclesia, partem mereantur habere.
Ezra 8:25appendique eis argentum et aurum, et vasa consecrata domus Dei nostri, quæ obtulerat rex et consiliatores ejus, et principes ejus, universusque Israël eorum qui inventi fuerant: + 8.25 Appendique eis argentum, et aurum, et vasa consecrata. ID. in Esdram, tom. 2. Per argentum, et aurum, et vasa quæ de Babylone Jerosolymam mittuntur, etc., usque ad et per successores eorum usque ad finem ædificanda est. ID., ibid. Distat inter hæc vasa quæ Esdras cum sacerdotibus Jerosolymam offert, et ea quæ Zorobabel et Jesus obtulisse referuntur: quia illa de templo Domini translata sunt in Babylonem, et translata sunt in Jerusalem: hæc in Babylonia facta, sed devotionis gratia Jerosolymam missa a rege vel principibus Persarum, vel etiam a populo Isræl, qui in illis partibus morabatur. Illa ergo vasa significant eos qui post acceptam notitiam et sacramenta fidei, post inchoata virtutum opera, decepti a diabolo rapiuntur in confusionem eorum, sed Christi gratia revocantur ad salutem: hæc autem illos qui cum peccato primæ transgressionis nati, per lavacrum regenerationis sacerdotum ministerio expiati, Ecclesiæ filiis aggregantur.
2 Corinthians 8:12Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet.