Esdræ 1:6
Universique qui erant in circuitu, adjuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis, in substantia et jumentis, in supellectili, exceptis his quæ sponte obtulerant. + 1.6 Adjuverunt manus eorum in vasis. Manus ædificantium socii, qui ædificare nequeunt datis pecuniis adjuvant cum sæculares prædicatoribus liberos suos vel familiam Domino educandam committunt, ut quod per se nequeunt, per eos qui possunt, Domino suæ devotionis munus offerant. Et jumentis. BED., ibid. Id est, tardioribus, etc., usque ad et quasi suppellex varia ad ædificandam domum Domini principibus patrum tribuantur. Protulit autem. ID., ibid. Diversa vasorum species, etc., usque ad in libro æternæ memoriæ scriptam continet in quorum figura apte subditur: Et annumeravit, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 12:35Feceruntque filii Israël sicut præceperat Moyses: et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam. + 12.35 Et petierunt, etc. AUG., quæst. 45. Hoc jam factum fuerat ante mortes primogenitorum. Sed nunc per recapitulationem repetitur, nam narratum est quando factum est. Modo enim quomodo posset fieri ut in tanto luctu ista accommodarentur: nisi forte quis dicat etiam ista plaga non fuisse percussos Ægyptios qui cum Hebræis habitabant. Vasa aurea, etc. Hæc doctrinas significant, quæ ex ipsa consuetudine gentium non inutili studio discuntur; vel animas pretiosas ex gentibus, tanquam vasa aurea et argentea; cum vestibus, id est, corporibus: quæ se adjungunt populo Dei, ut semel de hoc sæculo tanquam de Ægypto liberentur.
1 Chronicles 29:9Lætatusque est populus cum vota sponte promitterent, quia corde toto offerebant ea Domino: sed et David rex lætatus est gaudio magno.
Ezra 7:15et ut feras argentum et aurum quod rex, et consiliatores ejus, sponte obtulerunt Deo Israël, cujus in Jerusalem tabernaculum est. + 7.15 Et ut feras. Notanda fides et sapientia regis et consiliatorum ejus qui dona sua magis per illum qui legem Dei in manu habebat, id est opere complebat, offerenda esse intellexerunt. Cujus in Jerusalem. BEDA ubi supra. Fideliter et docte eum in Jerusalem habere tabernaculum dicit, etc., usque ad et de illo Joannes ait: Ipse est propitiatio pro peccatis nostris I Joan. 2..
Ezra 8:25appendique eis argentum et aurum, et vasa consecrata domus Dei nostri, quæ obtulerat rex et consiliatores ejus, et principes ejus, universusque Israël eorum qui inventi fuerant: + 8.25 Appendique eis argentum, et aurum, et vasa consecrata. ID. in Esdram, tom. 2. Per argentum, et aurum, et vasa quæ de Babylone Jerosolymam mittuntur, etc., usque ad et per successores eorum usque ad finem ædificanda est. ID., ibid. Distat inter hæc vasa quæ Esdras cum sacerdotibus Jerosolymam offert, et ea quæ Zorobabel et Jesus obtulisse referuntur: quia illa de templo Domini translata sunt in Babylonem, et translata sunt in Jerusalem: hæc in Babylonia facta, sed devotionis gratia Jerosolymam missa a rege vel principibus Persarum, vel etiam a populo Isræl, qui in illis partibus morabatur. Illa ergo vasa significant eos qui post acceptam notitiam et sacramenta fidei, post inchoata virtutum opera, decepti a diabolo rapiuntur in confusionem eorum, sed Christi gratia revocantur ad salutem: hæc autem illos qui cum peccato primæ transgressionis nati, per lavacrum regenerationis sacerdotum ministerio expiati, Ecclesiæ filiis aggregantur.
2 Corinthians 9:7Unusquisque, prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus. + 9.7 Non ex tristitia. Qui invitus dat propter præsentem pudorem, non habet mercedem. Hilarem enim datorem, qui dat ut careat tædio interpellantis, non ut reficiat viscera indigentis, et meritum et rem perdit. Large dat qui affectum largiendi habet, etiamsi nihil habeat quod largiri possit.