2 Chronicles 36:14
Sed et universi principes sacerdotum et populus prævaricati sunt inique juxta universas abominationes gentium, et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in Jerusalem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 19:30Sabbata mea custodite, et sanctuarium meum metuite. Ego Dominus. + 19.30 Sabbata mea custodite. Ab uno sabbato omne legitimum otium sabbatum appellatur. Sic ab una generali abstinentia studet legislator per singula currere, præcipiens nos ab omni malo abstinere. Unde addit: Et sanctuarium meum metuite. Sicut enim qui digne accedunt, sanctificant, sic qui inique præsumunt, et immundi accedunt, quantum est in se, polluunt, sicut Nadab et Abiu. Unde Apostolus: Inter vos multi infirmi et imbecilles, etc. I Cor. 40. Inde additur: Ego Dominus, sanctus, scilicet, et etiam in sanctis habitans et sanctorum vindicans injuriam.
2 Kings 16:10Perrexitque rex Achaz in occursum Theglathphalasar regis Assyriorum in Damascum: cumque vidisset altare Damasci, misit rex Achaz ad Uriam sacerdotem exemplar ejus, et similitudinem juxta omne opus ejus.
2 Chronicles 33:4Ædificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus: In Jerusalem erit nomen meum in æternum.
Ezra 9:7a diebus patrum nostrorum: sed et nos ipsi peccavimus graviter usque ad diem hanc, et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi, et reges nostri, et sacerdotes nostri, in manum regum terrarum, et in gladium, et in captivitatem, et in rapinam, et in confusionem vultus, sicut et die hac.
Jeremiah 5:6Idcirco percussit eos leo de silva; lupus ad vesperam vastavit eos: pardus vigilans super civitates eorum: omnis qui egressus fuerit ex eis capietur: quia multiplicatæ sunt prævaricationes eorum; confortatæ sunt aversiones eorum. + 5.6 Pardus vigilans. Alexandri impetum significat, qui subditis sibi variis gentibus, quasi variatus pardus contra Medos Persasque arma corripuit. Quia vero non de futuro, sed de præterito, vel jamjamque de futuris historiam texit, ideo de Romano tacet imperio.
Jeremiah 32:35Et ædificaverunt excelsa Baal quæ sunt in valle filii Ennom, ut initiarent filios suos et filias suas Moloch, quod non mandavi eis, nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc: et in peccatum deducerent Judam. + 32.35 Et ædificaverunt, etc. Proprie tribus Juda et Benjamin in phano Baalis et Moloc dæmonum simulacra venerabantur; vitulos aureos in Dan et in Bethel decem tribubus, quod tam exsecrabile est, ut Dominus nunquam se cogitasse testetur. In valle filii Ennon. HIER. Quæ Silœ fontibus subjacet et amœnitate sua populum ad luxuriam provocavit, quam sequitur cultus idolorum.