Ii Paralipomenon 36:8
Reliqua autem verborum Joakim, et abominationum ejus quas operatus est, et quæ inventa sunt in eo, continentur in libro regum Juda et Israël. Regnavit autem Joachin filius ejus pro eo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7Ad quam et vasa Domini transtulit, et posuit ea in templo suo.
Read all of Ii Paralipomenon 36
Cross References
1 Chronicles 3:16De Joakim natus est Jechonias, et Sedecias.
Jeremiah 22:24Vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerit Jechonias filius Joakim regis Juda annulus in manu dextera mea, inde evellam eum, + 22.24 Vivo ego dicit, etc. ID. Supra dixerat domui regis, etc., usque ad intelligere de Domino majestatis. Quia si fuerit, etc. ID. Miserabiliter Grunius, etc., usque ad si voluerit legere legat ut philosophum, non ut ecclesiasticum.
Matthew 1:11Josias autem genuit Jechoniam, et fratres ejus in transmigratione Babylonis. + 1.11 Josias, id est salus Domini vel incensum. Ille est qui dicit: Dirigatur oratio mea sicut incensum Psal. 140., etc. Josias, rex justus, quod non filii ejus quos genuit, non in transmigratione, quia nunquam transmigravit: sed secundum prædestinationem Dei ad transmigrandum, Jechoniam et fratres ejus simul ponit, ut quorum est communis iniquitas similis sit et miseria. Jechonias præparatio Domini, quia tam patrem quam filium Dominus ad transmigrandum præparavit. ISID. Veritas historiæ habet, quod duo fuerunt Jechoniæ, ut unus scilicet pater sit in fine præcedentis tesseradecadis, alter in principio sequentis Sed mystice secundum Augustinum unus et idem est in fide præcedentis et in principio sequentis. Sed quare prætermissus est Joachim pater Jechoniæ? forsitan ut typum Christi faceret Jechoniam bis numeravit, et Joachim ne numerus augeretur prætermisit. Omnes qui a David usque ad transmigrationem Babylonis numerantur, reges fuerunt. Jechonias. Prior Jechonias, resurrectio Domini, sequens Jechonias præparatio Domini dicitur. Utrumque congruit Christo, qui est resurrectio et vita Joan. 11..