Matthew 1:11
Josias autem genuit Jechoniam, et fratres ejus in transmigratione Babylonis. + 1.11 Josias, id est salus Domini vel incensum. Ille est qui dicit: Dirigatur oratio mea sicut incensum Psal. 140., etc. Josias, rex justus, quod non filii ejus quos genuit, non in transmigratione, quia nunquam transmigravit: sed secundum prædestinationem Dei ad transmigrandum, Jechoniam et fratres ejus simul ponit, ut quorum est communis iniquitas similis sit et miseria. Jechonias præparatio Domini, quia tam patrem quam filium Dominus ad transmigrandum præparavit. ISID. Veritas historiæ habet, quod duo fuerunt Jechoniæ, ut unus scilicet pater sit in fine præcedentis tesseradecadis, alter in principio sequentis Sed mystice secundum Augustinum unus et idem est in fide præcedentis et in principio sequentis. Sed quare prætermissus est Joachim pater Jechoniæ? forsitan ut typum Christi faceret Jechoniam bis numeravit, et Joachim ne numerus augeretur prætermisit. Omnes qui a David usque ad transmigrationem Babylonis numerantur, reges fuerunt. Jechonias. Prior Jechonias, resurrectio Domini, sequens Jechonias præparatio Domini dicitur. Utrumque congruit Christo, qui est resurrectio et vita Joan. 11..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Josias begat Jechonias and his brethren, about the time they were carried away to Babylon:
In Context
Cross References
2 Kings 25:11Reliquam autem populi partem quæ remanserat in civitate, et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiæ.
2 Chronicles 36:1Tulit ergo populus terræ Joachaz filium Josiæ, et constituit regem pro patre suo in Jerusalem.
2 Chronicles 36:20Si quis evaserat gladium, ductus in Babylonem servivit regi et filiis ejus, donec imperaret rex Persarum,
Jeremiah 27:20quæ non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis cum transferret Jechoniam filium Joakim regem Juda de Jerusalem in Babylonem, et omnes optimates Juda et Jerusalem:
Jeremiah 52:11Et oculos Sedeciæ eruit, et vinxit eum compedibus, et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem, et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis ejus. + 52.11 Et adduxit eum rex, etc. Quia anima in confusione peccatorum vincta compedibus vitiorum, per malignos spiritus ducitur in domum carceris usque ad diem mortis, et in angustia mentis includitur, ut mortis sententiam exspectet.
Daniel 1:2et tradidit Dominus in manu ejus Joakim, regem Juda, et partem vasorum domus Dei: et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui, et vasa intulit in domum thesauri dei sui.