2 Chronicles 5:14
nec possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem. Compleverat enim gloria Domini domum Dei. + 5.14 Compleverat enim. Quia mysteria quæ sub velamine latebant per adventum Christi aperiebantur credentibus, et digne accipientibus. Cæteris vero ad fidem accedere nolentibus pristina cæcitas remanebat. Unde: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, etc. Matth. 13.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 40:35si pendebat desuper, manebant in eodem loco.
2 Chronicles 7:1Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de cælo, et devoravit holocausta et victimas: et majestas Domini implevit domum.
2 Chronicles 20:6ait: Domine Deus patrum nostrorum, tu es Deus in cælo, et dominaris cunctis regnis gentium: in manu tua est fortitudo et potentia, nec quisquam tibi potest resistere.
Ezekiel 10:4Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus: et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriæ Domini.
Revelation 15:8Et impletum est templum fumo a majestate Dei, et de virtute ejus: et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagæ septem angelorum. + 15.8 Fumo a majestate, etc. Quamvis tunc omnia erunt ita aperta fidelibus, tamen ipsa erunt clausa obscura infidelibus. Introire, id est intelligere illud occultum Dei judicium, quare alios elegit, alios reprobat, donec in fine mundi aperte cognoscent sancti. Vel, introire interim in Ecclesiam, donec completa sit omnimoda damnatio malorum in judicio, quia postea constat non intraturos.