2 Chronicles 6:19
Sed ad hoc tantum facta est, ut respicias orationem servi tui, et obsecrationem ejus, Domine Deus meus, et audias preces quas fundit famulus tuus coram te:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 8:28Sed respice ad orationem servi tui, et ad preces ejus, Domine Deus meus: audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram te hodie:
Psalms 5:1In finem, pro ea quæ hæreditatem consequitur. Psalmus David. + 5.1 Pro ea quæ consequitur hæreditatem. Quia hic honoratur cui habenda hæreditas affirmatur, a qua æmula excluditur. Ecclesia est, quæ hæreditatem, id est, vitam æternam, ipsum Deum accipit, quæ hic loquitur de hæreditate, quam sibi petit, et asserit, æmulam dicens excludi. BEDA. Id est, pro Ecclesia, quæ, Christo resurgente, bonorum spiritualium dona percepit, quæ et ipsa nonnunquam Domini vocatur hæreditas, cujus pretioso est sanguine comparata: unde dictum est: Postula a me, et dabo tibi gentes, hæreditatem tuam. Totus ergo psalmus a persona catholicæ profertur Ecclesiæ, quæ prima sectione orationem suam poscit audiri, hæreticos et schismaticos prædicans a Domini muneribus esse excludendos. Secunda sectione per intellectum Scripturarum divinarum recto tramite dirigi se ad illam felicem patriam deprecatur, perfidos inde asserens funditus fieri alienos. Ad postremum commemorans præmia beatorum, ut una prædicatione et malos prædicta pœna converteret, et justos promissa præmia concitarent. 1
Daniel 9:17Nunc ergo exaudi, Deus noster, orationem servi tui, et preces ejus: et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est propter temetipsum.
John 17:20Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me: + 17.20 Non pro eis. Jam non de solis apostolis, vel de cæteris membris incipit: Non autem orat pro his qui jam sunt in fide ejus defuncti, sed pro his qui sunt in tentationibus. Sed et pro eis qui. Usque in finem mundi, vel jam credunt ubicunque sunt, non tamen tam perfecte, ut post credituri sunt post resurrectionem. Per verbum. Per verbum Evangelii, quod est eorum, non quod per eos tantum sit prædicatum, sed et per Paulum et alios quoslibet, sed quia eis primo et principaliter commissum sit ad prædicandum. Hoc est verbum fidei, verbum Dei, per quod credidit latro, credidit Paulus, et quicunque credit.