The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 17 › John 17:20

John 17:20

Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me: + 17.20 Non pro eis. Jam non de solis apostolis, vel de cæteris membris incipit: Non autem orat pro his qui jam sunt in fide ejus defuncti, sed pro his qui sunt in tentationibus. Sed et pro eis qui. Usque in finem mundi, vel jam credunt ubicunque sunt, non tamen tam perfecte, ut post credituri sunt post resurrectionem. Per verbum. Per verbum Evangelii, quod est eorum, non quod per eos tantum sit prædicatum, sed et per Paulum et alios quoslibet, sed quia eis primo et principaliter commissum sit ad prædicandum. Hoc est verbum fidei, verbum Dei, per quod credidit latro, credidit Paulus, et quicunque credit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Neither pray I for these alone, but for them also which shall believe on me through their word;

In Context

19et pro eis ego sanctifico meipsum: ut sint et ipsi sanctificati in veritate. + 17.19 Et pro eis ego sanctifico. Id est, ut pro eis prosit, ego me hominem sanctificabo in me Verbo quod est ab initio Incarnationis suæ quando Verbum factum est caro. Ita autem illis prodest, quia et ipsos, qui sunt ego, quia caput et corpus sunt unus Christus, sanctifico in meipso, unde addit: ut sint et ipsi sicut ego, sanctificati in veritate et in me.

21ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti. + 17.21 Ut omnes unum sint. Non ait, Omnes unum sumus, sed ut illi omnes unum sint, sicut tu Pater in me et ego in te, subaudi unum sumus: Ita et Pater in Filio et Filius in Patre, ut unum sint, quia unius substantiæ. Nos vero possumus esse in Patre et Filio et Spiritu sancto. Vel Pater et Filius et Spiritus sanctus in nobis esse possunt, unum tamen cum Deo esse non possumus, quia non unius substantiæ. Deus vero in nobis est ut in templo, nos in illo ut creatura in Creatore. Ut et ipsi. In nobis dicit, ut quod unum sunt fide et charitate, gratiæ Dei tribuant, ut nunc autem lux in Domino. Ut mundus. Mundus hic accipitur pro omnibus illis qui unum sunt. Nec hoc quod sunt facit causam ut credant, quia potius credendo unum sunt quamvis unum essent natura, dissentiendo tamen ab uno non erant unum, sed orando dixit ut mundus credat, sicut orando dixit ut omnes unum sint, acsi tertio subaudiatur, rogo ut mundus credat.

Read all of John 17

Cross References

Acts 2:41Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt: et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia.

Romans 15:18Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis:

Ephesians 4:11Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, + 4.11 Prophetas AMBR. In Novo Testamento, prophetæ dicuntur explanatores Scripturarum, tamen fuerunt quidam in primordio fidei futura prædicentes, sicut Agabus, septemque filiæ Philippi. Evangelistas. Qui et diaconi, quia etsi non sacerdotes, tamen evangelizare possunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 17:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 17:19John 17John 17:21 →