2 Chronicles 6:29
si quis de populo tuo Israël fuerit deprecatus, cognoscens plagam et infirmitatem suam, et expanderit manus suas in domo hac,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 20:9Si irruerint super nos mala, gladius judicii, pestilentia, et fames, stabimus coram domo hac in conspectu tuo, in qua invocatum est nomen tuum: et clamabimus ad te in tribulationibus nostris, et exaudies, salvosque facies.
Psalms 32:5Diligit misericordiam et judicium; misericordia Domini plena est terra. + 32.5 Terra. ID. Ecclesia ubique terrarum. 1
Psalms 50:15Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. + 50.15 Docebo. Ibid. Quid restitutus persolvat; prius plorans, jam fit doctor. 1
Psalms 142:1Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom filius ejus. [Domine, exaudi orationem meam; auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua; exaudi me in tua justitia. + 142.1 Psalmus David. Psalmus iste septimus pœnitentialum, qui ideo sunt septem, ut eodem numero quo peccavimus, peccata diluamus. CAS. Sicut enim in hebdomada mundi hujus peccamus, ita hoc numero psalmorum remedium pœnitentiæ peccatis opponitur. In quibus psalmis talis est forma, quia a lacrymis incipitur, et in gaudio finis est, ne quis de venia desperet. AUG. Sicut Absalom David, sic Judas Christum, falsi fratres corpus ejus; vel illiciti motus et operatio. Domine, exaudi, etc. CAS. Primo captat exordium; secundo narrat mala sua, et quid contra egerit, ibi, quia persecutus est; tertio ponitur deprecatio causis confirmata, ibi, velociter exaudi; quarto ponitur læta conclusio, ibi, spiritus tuus. Monet ad pœnitentiam, et orationem, ad orandum. In persona totius Christi dicit: O Domine, etc. In veritate tua. CAS. Non est hoc contra humilitatem, quæ petebat audiri: sed veritas et justitia Dei est, ne cum rogante disceptet, ne eum qui se damnat judicet; unde subditur: et non intres, non petivit justitiam judicii. AUG., CAS. In veritate tua, in tua justitia. Vel justitiam et veritatem dicit, quæ parcit pœnitentibus, et se damnantes absolvit, et accipit pro eodem veritatem et justitiam. Et est, in veritate tua, et tua justitia, id est secundum justitiam et veritatem quam pœnitentibus et se accusantibus indulges. 1
Isaiah 1:15Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ sanguine plenæ sunt. + 1.15 Manus enim vestræ plenæ sunt sanguine, etc. ID. Prophetarum et tandem Domini eorum, etc., usque ad in oratione dies noctesque invigilant.