2 Chronicles 7:13
Si clausero cælum, et pluvia non fluxerit, et mandavero et præcepero locustæ ut devoret terram, et misero pestilentiam in populum meum:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 14:12Feriam igitur eos pestilentia, atque consumam: te autem faciam principem super gentem magnam, et fortiorem quam hæc est. + 14.12 Feriam igitur eos. ORIG., hom. 8 in Num. Comminatio hæc non est iracunda, sed prophetica, etc., usque ad ideo pluribus exorat pro populo illo. ID. Feriam igitur. Fit commmatio hæc a Domino, etc., usque ad quod alium populum hoc abjecto resuscitet.
Deuteronomy 11:17iratusque Dominus claudat cælum, et pluviæ non descendant, nec terra det germen suum, pereatisque velociter de terra optima, quam Dominus daturus est vobis.
2 Chronicles 6:26Si clauso cælo pluvia non fluxerit propter peccata populi, et deprecati te fuerint in loco isto, et confessi nomini tuo, et conversi a peccatis suis, cum eos afflixeris,
Job 11:10Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei? + 11.10 Si subverterit. Ibid. Subvertit cœlum, etc., usque ad ut vel resistens exerceatur, vel seducta frangatur, unde recte dicit: Quis contradicet ei? vel, quis ei dicere potest cur ita facias? Quia judicio Dei nullus potest obsistere, vel inquirendo illud penetrare. Cur subvertit vel coarctat?
Psalms 105:34Non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis: 1
Ezekiel 14:19Si autem et pestilentiam immisero super terram illam, et effudero indignationem meam super eam in sanguine, ut auferam ex ea hominem et jumentum,