2 Chronicles 8:11
Filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam ædificaverat ei. Dixit enim rex: Non habitabit uxor mea in domo David regis Israël, eo quod sanctificata sit: quia ingressa est in eam arca Domini.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 3:5At ille: Ne appropies, inquit, huc: solve calceamentum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, terra sancta est. + 3.5 Solve calceamentum, etc. THEOD. Duas ob res jubet calceamenta solvere: primo, ut ipsum magis ac magis religiosum ac reverentem reddat, ut cum tremore mandata ejus accipiat; tum etiam eruditur qua ratione sacertodes in tabernaculo Dei ministrent: nudis enim pedibus sacerdotale munus obibant. ISID. Quia nullus scilicet digne consistere, vel Deum videre potest, nisi cuncta terrena et mortalia deponat. Aliter, veterum consuetudo erat ut si sponsus sponsam repudiaret, in signum repudii discalcearetur. Ideo Moses discalceari jubetur, nec ad Ecclesiam, quæ in rubo significatur, quasi sponsus accedat calceatus; hoc enim Christo servandum, qui verus est sponsus. De quo Joannes ait: Cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamenti Joan. 1..
1 Kings 3:1Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate conjunctus est Pharaoni regi Ægypti: accepit namque filiam ejus, et adduxit in civitatem David, donec compleret ædificans domum suam, et domum Domini, et murum Jerusalem per circuitum.
1 Kings 9:24Filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam, quam ædificaverat ei Salomon: tunc ædificavit Mello.
2 Peter 1:18Et hanc vocem nos audivimus de cælo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto.