2 Chronicles 8:13
ut per singulos dies offerretur in eo juxta præceptum Moysi in sabbatis et in calendis, et in festis diebus, ter per annum, id est, in solemnitate azymorum, et in solemnitatem hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 29:38Hoc est quod facies in altari: agnos anniculos duos per singulos dies jugiter,
Numbers 28:1Dixit quoque Dominus ad Moysen: + 28.1 Dixit quoque. ORIG., hom. 23 in Num. Alia littera, etc., usque ad qui putat aliquid se Deo præstare velut indigenti. ID. In diebus festis meis. Habet Deus dies festos suos, etc., usque ad ubi adhuc nulla sunt peccata, dies festos meos dicit.
1 Kings 9:25Offerebat quoque Salomon, tribus vicibus per annos singulos, holocausta et pacificas victimas super altare quod ædificaverat Domino, et adolebat thymiama coram Domino: perfectumque est templum. + 9.25 Offerebat quoque. ID. Offert Pacificus noster, etc., usque ad et ea quæ sunt Deo placita postulat.
Ezekiel 45:17Et super principem erunt holocausta, et sacrificium, et libamina, in solemnitatibus, et in calendis, et in sabbatis, et in universis solemnitatibus domus Israël: ipse faciet pro peccato sacrificium, et holocaustum, et pacifica, ad expiandum pro domo Israël.