The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 8 › 2 Chronicles 8:14

2 Chronicles 8:14

Et constituit juxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis, et Levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus juxta ritum uniuscujusque diei, et janitores in divisionibus suis per portam et portam: sic enim præceperat David homo Dei. + 8.14 Secundum convenientiam cujusque temporis omnia in Ecclesia disponit, ut unusquisque ordo officio suo functus digne ministret

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he appointed, according to the order of David his father, the courses of the priests to their service, and the Levites to their charges, to praise and minister before the priests, as the duty of every day required: the porters also by their courses at every gate: for so had David the man of God commanded.

In Context

13ut per singulos dies offerretur in eo juxta præceptum Moysi in sabbatis et in calendis, et in festis diebus, ter per annum, id est, in solemnitate azymorum, et in solemnitatem hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum.

15Nec prætergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam Levitæ, ex omnibus quæ præceperat, et in custodiis thesaurorum.

Read all of 2 Chronicles 8

Cross References

Deuteronomy 33:1Hæc est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israël ante mortem suam. + 33.1 Hæc est benedictio. Bene in fine Deuteronomii benedictionem posuit, quia Christus post completionem Evangelii ascensurus in cœlum, elevatis manibus discipulos suos benedixit. Benedictio qua filiis Isræl in Deuteronomio quod est secunda lex benedixit, ad gratiam pertinet Novi Testamenti, in quo priscæ legis mysteria reserantur, et veri Isrælitæ benedictionem, per Moysen hominem Dei prædictam, per hominem Christum consequuntur. Bene autem imminente morte Moysi benedictio datur, quia, legis umbra moriente, cœlestium donorum veritas aperitur. Prævidens ergo Moyses Salvatoris adventum et gratiam Novi Testamenti quasi præteritam explicans, voce primitivæ Ecclesiæ lætabundus exsultat, dicens: Dominus de Sina venit, etc. AUG., quæst. 36. Alia littera, etc., usque ad unde: Lætamini, gentes, cum populo ejus. Quia cæcitas contigit ex parte in Isræl, donec plenitudo, etc. Rom. 11. Moyses homo. Moyses significat legem, quæ ante mortem, id est, antequam in ipso finiretur, prædixit Ecclesiam in Christo benedicendam.

1 Kings 13:1Et ecce vir Dei venit de Juda in sermone Domini in Bethel, Jeroboam stante super altare, et thus jaciente. + 13.1 Ecce vir. Cujus nomen hic tacetur, in Paralipomenis Gaddo vocatur vel nuncupatur. Ipse est Gad qui monuit David ire in terram Juda. RAB. Propheta a Deo missus, etc., usque ad pœnitenti venia daretur.

1 Chronicles 9:17Janitores autem: Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahimam: et frater eorum Sellum princeps,

1 Chronicles 15:16Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet, et lyris, et cymbalis, ut resonaret in excelsis sonitus lætitiæ.

1 Chronicles 16:42Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo: filios autem Idithun fecit esse portarios.

1 Chronicles 23:6Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 8:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Chronicles 8:132 Chronicles 82 Chronicles 8:15 →