The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 8 › 2 Chronicles 8:15

2 Chronicles 8:15

Nec prætergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam Levitæ, ex omnibus quæ præceperat, et in custodiis thesaurorum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they departed not from the commandment of the king unto the priests and Levites concerning any matter, or concerning the treasures.

In Context

14Et constituit juxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis, et Levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus juxta ritum uniuscujusque diei, et janitores in divisionibus suis per portam et portam: sic enim præceperat David homo Dei. + 8.14 Secundum convenientiam cujusque temporis omnia in Ecclesia disponit, ut unusquisque ordo officio suo functus digne ministret

16Omnes impensas præparatas habuit Salomon ex eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam.

Read all of 2 Chronicles 8

Cross References

1 Kings 7:51Et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini, et intulit quæ sanctificaverat David pater suus, argentum, et aurum, et vasa, reposuitque in thesauris domus Domini. + 7.51 Perfecit omne opus. ID., ibid. Dum status sæculi geritur, facit quidem opus domus Domini, sed nondum perficit, quia corda electorum Dominus, ut bona operentur, inspirat et adjuvat; nullum tamen in hac vita commorantem absque peccato esse tribuit. Namque hoc futuræ beatitudini reservat. Perficit vero omne opus templi Salomonis et dedicacationi aptum reddit, cum noster pacificus in die novissima electos resurrectionis immortalitate glorificat, et æternum perducit ad regnum. Unde templum septem annis ædificatum, octavo autem perfectum ac dedicatum est. Cui tempore convenit quod sequitur: Et intulit quæ sanctificaverat. ID., ibid. Sanctificaverat David pater Salomonis argentum, cum Deus Pater eloquentes gratia sui Spiritus ad loquendum verbum Dei confortat. Sanctificat aurum, cum naturali ingenio præditos ad intelligendam legem illuminat. Sanctificat etiam vasa, cum omnibus Ecclesiæ filiis Spiritus sancti gratiam largitur. Hæc sanctificata Salomon infert in templum, cum Dominus peracto judicio doctorum et cæterorum fidelium cœtum in gaudium cœlestis regni introducit. Reposuitque in thesauris domus Domini. ID., ibid. Quia deos suos abscondit in abdito vultus sui a conturbatione hominum. Multi sunt thesauri in una domo Domini, quia in una Ecclesia sancti meritis distant. Et una est patria cœlestis, quamvis in ea stella a stella differat in claritate II Cor. 15.. Quod utrumque distributor præmiorum demonstravit, cum ait: In domo Patris mei mansiones multæ sunt Joan. 15..

1 Chronicles 26:20Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 8:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Chronicles 8:142 Chronicles 82 Chronicles 8:16 →