2 Chronicles 8:17
Tunc abiit Salomon in Asiongaber, et in Ailath ad oram maris Rubri, quæ est in terra Edom. + 8.17 In Asiongaber. Insula dicitur esse haud procul ab Ahila in Rubro mari, ubi classis Josaphat periit. RAB. Classis quam fecit Salomon etc., usque ad per gratiam Spiritus sancti inveniunt, et eum sapientiæ et consilio divina ascribentes tribuunt
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then went Solomon to Ezion-geber, and to Eloth, at the sea side in the land of Edom.
In Context
Cross References
Numbers 33:35Egressique de Hebrona, castrametati sunt in Asiongaber. + 33.35 In Asiongaber. HIER. Asiongaber ligna viri. Quia scilicet saltuum et omnium arborum genera possunt multitudinem gentium figurare. Hucusque solitudo Pharan decimas octavas continet mansiones, quæ descriptæ in catalogo in superiori itinere non ponuntur. ORIG. Post hæc venitur ad Asiongaber, quod interpretatur consilia viri. Si quis desiit puer esse sensibus, pervenit ad consilia viri, sicut ille qui dicebat: Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli I Cor. 13.. Sunt ergo magna consilia viri; unde: Aqua alta consilium in corde viri. Prov. 20.
1 Kings 9:26Classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber, quæ est juxta Ailath in littore maris Rubri, in terra Idumææ. + 9.26 Classem. ID. Classis est Ecclesia, etc., usque ad historiam, allegoriam, tropologiam, anagogen in duobus Testamentis.
2 Kings 14:22Ipse ædificavit Ælath, et restituit eam Judæ, postquam dormivit rex cum patribus suis.
2 Chronicles 20:36Et particeps fuit ut facerent naves quæ irent in Tharsis: feceruntque classem in Asiongaber.