bible.software › 2 Chronicles › 2 Chronicles 8 › 2 Chronicles 8:5
2 Chronicles 8:5
Exstruxitque Bethoron superiorem, et Bethoron inferiorem, civitates muratas habentes portas et vectes et seras: + 8.5 Bethoron. RAB. Civitas est, ad quam usque Jesus persecutus est inimicos reges in tribu Ephraim, etc., usque ad et alius Bethoron inferior datis Levitis in possessionem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Also he built Beth-horon the upper, and Beth-horon the nether, fenced cities, with walls, gates, and bars;
In Context
4Et ædificavit Palmyram in deserto, et alias civitates munitissimas ædificavit in Emath.
6Balaath etiam et omnes urbes firmissimas quæ fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum, et urbes equitum. Omnia quæcumque voluit Salomon atque disposuit, ædificavit in Jerusalem, et in Libano, et in universa terra potestatis suæ. + 8.6 Et omnes. Ezer, scilicet, Mageddo et Gazer et Mello, quæ omnes Ecclesiæ monstrant decorem: quia verus Salomon in jucunditate regni sui ad laudem et lætitiam sibi præparavit. Interpretatur autem Mello adimpletio; Ezer separatus et sanctificatus; Mageddo cœna culum ejus; Gazer præcisio vel divisio; Bethoron domus montium; Balaath ascendens. Sancta autem Ecclesia civitas est Dei vivi, ubi impletur quotidie voluntas Dei, et separata ab omni errore infidelium, sanctificatur fide et bono opere. Ibi est refectio virtutum. Ipsa discernit mundum et immundum, et a virtute vitium: et est domus montium, id est, habitatio sanctorum, et fructu justitiæ sicut palma florens ascendit de virtute in virtutem, ut videat Deum deorum in Sion Psal. 83.. Omnes vicos suos munivit Salomon, quia Christus cœtus fidelium suorum gratiæ suæ protectione ita munit, ut hostibus suis spiritualibus resistere possint. In Libano. HIERON. In templo, scilicet, quod cedrorum decore vestitum erat, unde Zacharias: Aperi, Libane, portas tuas Zach. 11.; vel regiis ædificiis quæ facta erant de lignis Libani.
Read all of 2 Chronicles 8
Cross References
Joshua 16:5Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas: et possessio eorum contra orientem Ataroth Addar usque Beth-horon superiorem.
2 Chronicles 14:7Dixit autem Judæ: Ædificemus civitates istas, et vallemus muris, et roboremus turribus, et portis, et seris, donec a bellis quieta sunt omnia, eo quod quæsierimus Dominum Deum patrum nostrorum, et dederit nobis pacem per gyrum. Ædificaverunt igitur, et nullum in exstruendo impedimentum fuit.
This Verse In Other Editions
Study 2 Chronicles 8:5