The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 8 › 2 Chronicles 8:6

2 Chronicles 8:6

Balaath etiam et omnes urbes firmissimas quæ fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum, et urbes equitum. Omnia quæcumque voluit Salomon atque disposuit, ædificavit in Jerusalem, et in Libano, et in universa terra potestatis suæ. + 8.6 Et omnes. Ezer, scilicet, Mageddo et Gazer et Mello, quæ omnes Ecclesiæ monstrant decorem: quia verus Salomon in jucunditate regni sui ad laudem et lætitiam sibi præparavit. Interpretatur autem Mello adimpletio; Ezer separatus et sanctificatus; Mageddo cœna culum ejus; Gazer præcisio vel divisio; Bethoron domus montium; Balaath ascendens. Sancta autem Ecclesia civitas est Dei vivi, ubi impletur quotidie voluntas Dei, et separata ab omni errore infidelium, sanctificatur fide et bono opere. Ibi est refectio virtutum. Ipsa discernit mundum et immundum, et a virtute vitium: et est domus montium, id est, habitatio sanctorum, et fructu justitiæ sicut palma florens ascendit de virtute in virtutem, ut videat Deum deorum in Sion Psal. 83.. Omnes vicos suos munivit Salomon, quia Christus cœtus fidelium suorum gratiæ suæ protectione ita munit, ut hostibus suis spiritualibus resistere possint. In Libano. HIERON. In templo, scilicet, quod cedrorum decore vestitum erat, unde Zacharias: Aperi, Libane, portas tuas Zach. 11.; vel regiis ædificiis quæ facta erant de lignis Libani.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Baalath, and all the store cities that Solomon had, and all the chariot cities, and the cities of the horsemen, and all that Solomon desired to build in Jerusalem, and in Lebanon, and throughout all the land of his dominion.

In Context

5Exstruxitque Bethoron superiorem, et Bethoron inferiorem, civitates muratas habentes portas et vectes et seras: + 8.5 Bethoron. RAB. Civitas est, ad quam usque Jesus persecutus est inimicos reges in tribu Ephraim, etc., usque ad et alius Bethoron inferior datis Levitis in possessionem.

7Omnem populum qui derelictus fuerat de Hethæis, et Amorrhæis, et Pherezæis, et Hevæis, et Jebusæis, qui non erant de stirpe Israël,

Read all of 2 Chronicles 8

Cross References

1 Kings 7:2Ædificavit quoque domum saltus Libani centum cubitorum longitudinis, et quinquaginta cubitorum latitudinis, et triginta cubitorum altitudinis: et quatuor deambulacra inter columnas cedrinas: ligna quippe cedrina exciderat in columnas.

1 Kings 10:26Congregavitque Salomon currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum: et disposuit eos per civitates munitas, et cum rege in Jerusalem. + 10.26 Congregavitque Salomon, etc. ID. De his Josephus prosequitur. Exornabantur ascensores eorum, primum decora juventute florentes, habentes magnam proceritatem, diffundentes in equorum sessione comam, purpura circumamicti, qui armati existentes circa regem arcusque ferentes equitabant ante eum, quando ad locum aliquem debebat exire.

2 Chronicles 8:4Et ædificavit Palmyram in deserto, et alias civitates munitissimas ædificavit in Emath.

Ecclesiastes 2:4Magnificavi opera mea, ædificavi mihi domos, et plantavi vineas; + 2.4 Plantavi vineas. In domo divitis, etc., usque ad sine qua cætera ligna siccabuntur.

Song of Solomon 4:8Veni de Libano, sponsa mea: veni de Libano, veni, coronaberis: de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. + 4.8 Veni de Libano. GREG. Et quia vado ad te, tu debes venire ad me, cogitatione, locutione, opere. Vel, primus gradus est in carne pro bono opere: secundus in absolutione carnis ad percipiendam beatitudinem in anima: tertius recepto corpore quando in resurrectione duplices recipient stolas. Veni fide, veni opere, veni alios adducendo: vel ter veni propter fidem Trinitatis. Libanus mons Phœnicis, Hebraïce interpretatur candidatio, Græce thus: unde supra, Vadam ad montem myrrhæ et ad collem thuris. Dum prædicatores convertunt tales ad salutem, crescit corona de principibus victis certamine eorum. Veni. Quasi: ne timeas, ne sola venias: quia multos tibi addam. De capite Amana. Amana mons est Ciliciæ, Sanir et Hermon montes Judææ, in quibus leones habitant, per quos dæmones notantur, qui contra nos sæviunt: et quia illi convertuntur, quorum corda fuerunt cubilia leonum, dum vicissim eorum confessione Dominus creditur, quasi de leonum cubilibus coronantur, de quibus leo pellitur. Per Amana habemus illos, quos ipse, et per quos alios diabolus per magni studii vigilantiam decipit et conterit. Per Sanir, eos ad quos ignorantia talis deceptionis volat. Per Hermon, tales qui quasi in natura prompti sunt ad nequitiam, non quod diabolus designat. Per cubile leonum, illos quibus, et per quos aliis persecutoria dominatur sævitia. Per pardos hæreticos, quorum distinctis dolis decipit, de quorum singulorum principalibus Deus suis victoriæ confert coronam. De cubilibus leonum. Leones, propter superbiam, vel violentiam. Pardi propter crudelitatem vel variationem malignarum artium. Montium nomine superba infidelium corda designantur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 8:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Chronicles 8:52 Chronicles 82 Chronicles 8:7 →