The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 9 › 2 Chronicles 9:26

2 Chronicles 9:26

Exercuit etiam potestatem super cunctos reges a flumine Euphrate usque ad terram Philisthinorum, et usque ad terminos Ægypti.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he reigned over all the kings from the river even unto the land of the Philistines, and to the border of Egypt.

In Context

25Habuit quoque Salomon quadraginta millia equorum in stabulis, et curruum equitumque duodecim millia: constituitque eos in urbibus quadrigarum, et ubi erat rex in Jerusalem. + 9.25 Quadraginta. Quadragenarius priscæ legis tempora significat. Moses enim legem accepturus quadraginta diebus jejunavit, et populus per eum instructus quadraginta annis eremum circumivit. Senarius vero præsens tempus significat, in quo apostolica doctrina Novi Testamenti populum nutrit. Bene ergo per quadragenarium numerantur equi Salomonis in stabulis collocati, quia per duritiam legis veteris, cœrcita est insolentia prioris populi. Duodenarius vero præsens tempus significat, in quo apostolica auctoritas populum gentium nutrit Novi Testamenti doctrina. In Jerusalem. Visione pacis. Distantia locorum discretionem ostendit affectuum. Qui enim sunt in urbibus quadrigarum, illos significant qui diversis ecclesiæ disciplinis per spirituales magistros erudiuntur. Alii vero jam eruditi, usui regis cœlestis aptati præsentiam ejus habere merentur. Unde: Currus Dei decem millibus, etc. Psal. 76. Et alibi: Ascendens super equos tuos, et equitatus tuus sanitas Rabac. 3.. Philisthinorum. Dupliciter cadentium. Philitshiim enim interpretatur ruina duplex. Hoc fit cum per absolutionem peccatorum ab inchoatione sui in Jordane baptismatis usque ab conversionem omnium gentium ad fidem Christi redundat gratia potestatis, ut ubi defluxus fuit carnalium desideriorum, ibi stabiliatur germen virtutum; et ubi idololatria et conversatio flagitiosa populorum fuit duplex ruina, ibi per confessionem rectæ fidei et cultum pietatis ad cœleste regnum surgat vita fidelium. Pertingit enim potestas ejus usque ad terminos Ægypti, id est tenebrosas mentes infidelium, quas complet lumine fidei; unde: Coram illo procident Æthiopes, etc.

27Tantamque copiam præbuit argenti in Jerusalem quasi lapidum: et cedrorum tantam multitudinem velut sycomororum quæ gignuntur in campestribus. + 9.27 Tantamque. Præbet verus Salomon in Ecclesia copiam argenti quasi tapidum, cum corda gentilium insensibilia, ad veri Dei intellectum quos lapides pro Deo coluerunt, ad meditationem legis, et prædicationem Evangelii convertit. De quibus dicitur: Similes illis fiunt qui faciunt ea, etc. Psal. 113.. Et alibi: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ Matth. 3.. Præbet etiam multitudinem cedrorum quasi sycomororum, quia sterilitatem gentium quæ in altum se erigere non volebant, provexit ad fecunditatem bonorum operum et virtutum. Et cedrorum. Cedrus est imputribilis natura, odore jucunda, aspectu nitida, quæ accensa nitore serpentes fugat et perimit. Reliqua vero. Quæ fecit postquam legem Dei transgressus est, cum alienigenæ uxores usque ad idololatriam eum pertraxerunt: multi quidem ut Salomon bene incipiunt et male desinunt, dicique beatus ante obitum nemo supremaque funera debet.

Read all of 2 Chronicles 9

Cross References

Exodus 23:31Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium: tradam in manibus vestris habitatores terræ, et ejiciam eos de conspectu vestro.

1 Kings 4:21Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna a flumine terræ Philisthiim usque ad terminum Ægypti: offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitæ ejus.

1 Kings 5:1Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem: audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre ejus: quia amicus fuerat Hiram David omni tempore.

Daniel 7:14Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum: et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient: potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur: et regnum ejus, quod non corrumpetur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 9:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Chronicles 9:252 Chronicles 92 Chronicles 9:27 →