2 Chronicles 9:7
Beati viri tui, et beati servi tui, qui assistunt coram te omni tempore, et audiunt sapientiam tuam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 10:8Beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam. + 10.8 Beati viri. RAB. Regina admirando in laudem Salomonis erupit, dicens: Beati viri. Vere beati sunt quorum rex est Christus, et qui æterna ejus visione perfrui merentur, et gloriam quam habet cum Patre et Spiritu sancto conspicere et sapientiam quæ mundis corde se ostendit perpetualiter percipere lætantur.
Psalms 84:10Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra. + 84.10 Prope timentes eum. ID. Ubique dæmonia colebantur, etc., usque ad immortalis in corpore nostro modo mortali. 1
Proverbs 3:14Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus. + 3.14 Melior est. Non metuat de correctione inopiæ, quisquis opes acquisivit sapientiæ, omnibus enim thesauris munus cœleste præcellit. Primi et purissimi. Quia radix sapientiæ timor Domini, hi sunt primi ac purissimi fructus, etc., usque ad a Domino perfectius promittitur.
Proverbs 10:21Labia justi erudiunt plurimos; qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur.]
Luke 10:39et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. + 10.39 Sedens secus. Quanto humilius sedet, tanto amplius cadit. Aqua confluit ad convallem de tumoribus collis. Maria sedet, quia contemplativa pacatis vitiorum tumultibus, optata jam in Christo mentis quiete fruitur. Martha stat, quia activa laboriosa desudat in certamine.