The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 10 › Luke 10:39

Luke 10:39

et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. + 10.39 Sedens secus. Quanto humilius sedet, tanto amplius cadit. Aqua confluit ad convallem de tumoribus collis. Maria sedet, quia contemplativa pacatis vitiorum tumultibus, optata jam in Christo mentis quiete fruitur. Martha stat, quia activa laboriosa desudat in certamine.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And she had a sister called Mary, which also sat at Jesus’ feet, and heard his word.

In Context

38Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum: et mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam, + 10.38 Factum est, dum, etc. Habito sermone de dilectione Dei et proximi, supponitur exemplum utriusque dilectionis, non tam in solo verbo, quam in operis exhibitione. Per istas enim duas sorores, duæ significantur vitæ spirituales. Per Martham, operibus actuosa devotio, qua proximo in charitate sociamur. Per Mariam religiosa mentis intentio in Dei verbo, qua in Dei amore suspiramus. Activa panem vel corporalem esurienti, vel doctrinæ ignoranti tribuit, errantem corrigit, superbum ad humilitatem revocat, quæ singulis expediant dispensat: contemplativa, charitatem Dei et proximi retinet, sed ab exteriori actione quiescit, soli conditoris desiderio inhæret, et calcatis omnibus curis ad videndum faciem Creatoris inardescit, et desiderat misceri supernis civibus, de æterna in conspectu Domini incorruptione gaudentibus. In domum suam. Intrante Jesu in domum, vita iniqua, etsi aliquando fuerat, aufugit, remanent duæ vitæ innocentes, laboriosa et otiosa, inter eas medius est ipse fons vitæ.

40Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quæ stetit, et ait: Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adjuvet. + 10.40 Martha autem. Intenta erat Maria quomodo pasceretur a Domino, intenta erat Martha: quomodo pasceret Dominum: hæc convivium parat Domino, in convivio Domini illa jam jucundatur.

Read all of Luke 10

Cross References

Proverbs 8:34Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei. + 8.34 Ad fores. Scripturas, vel doctores; iidem et postes, sine quibus ad vitam, quam pollicetur, non valemus ingredi.

Luke 8:35Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem sedentem, a quo dæmonia exierant, vestitum ac sana mente, ad pedes ejus, et timuerunt. + 8.35 Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem, etc. Significat multitudinem sua venusta vita delectatam, honorare quidem, sed nolle pati religionem Christianam, dum dicunt quod eam implere non possunt. Mirantur et fidelem populum a pristina conversatione sanatum, et sedere ad pedes Domini, id est, sano mentis examine vestigia Salvatoris quæ sequatur intueri, et vestitum studiis virtutum, quæ deceptus amiserat.

John 12:3Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti. + 12.3 Maria ergo. Pretiosum unguentum fit de nardo maxime de spicis, hic autem dicitur pistici a loco unde erat. Et interpretatur fidelis, non alia admixtione corrupti. Dixit ergo unus. Judas etsi malus tamen inter apostolos numeratur, ut doceamur malos tolerare, ne corpus Christi dividamus, et malos bonis non obesse.

1 Corinthians 7:32Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 10:39

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 10:38Luke 10Luke 10:40 →