The Bible Software
bible.software2 Corinthians2 Corinthians 12 › 2 Corinthians 12:21

2 Corinthians 12:21

ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt pœnitentiam super immunditia, et fornicatione, et impudicitia, quam gesserunt. + 12.21 Ne iterum cum venero, etc. CHRYS. Gloria est punire, improperare, pœnas exigere, etc., usque ad sed propter illius præceptum. Et non egerunt. Non sufficit mores in melius commutare et a malis recedere, nisi de his quæ facta sunt, satisfiat Domino per pœnitentiæ dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium, cooperantibus eleemosynis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And lest, when I come again, my God will humble me among you, and that I shall bewail many which have sinned already, and have not repented of the uncleanness and fornication and lasciviousness which they have committed.

In Context

20Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo, inveniam vos: et ego inveniar a vobis, qualem non vultis: ne forte contentiones, æmulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos:

Read all of 2 Corinthians 12

Cross References

Exodus 32:31Reversusque ad Dominum, ait: Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos: aut dimitte eis hanc noxam, + 32.31 Aut dimitte eis, etc. AUG., quæst. 147 in Exod. Securus quidem hoc dicit, etc., usque ad ut pro eis illa verba Deo funderet.

Deuteronomy 9:25Et jacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus, quibus eum suppliciter deprecabar, ne deleret vos ut fuerat comminatus:

Ezra 9:3Cumque audissem sermonem istum, scidi pallium meum et tunicam, et evelli capillos capitis mei et barbæ, et sedi mœrens. + 9.3 Scidi pallium. ID., ibid. Per vestimenta solent opera designari, etc., usque ad Sedit mœrens, ut per lamenta pœnitentiæ veniam promerendam esse doceret.

Jeremiah 13:17Quod si hoc non audieritis, in abscondito plorabit anima mea a facie superbiæ: plorans plorabit, et deducet oculus meus lacrimam, quia captus est grex Domini. + 13.17 Quod si hoc non audieris. ID. Dicamus Judæis et nostris Judaizantibus, qui litteram, etc., usque ad plorabit anima prophetæ a facie superbiæ eorum. Captus est. A diabolo vel Nabuchodonosor, vel contritus. Aliquando Isræl fuit grex Domini. Sed quia indignos se judicaverunt salute, conversus est sermo ad Gentes. Caveat oleaster in bonam olivam contra naturam insertus, ne et ipse conteratur.

Romans 9:2quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 2 Corinthians 12:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Corinthians 12:202 Corinthians 12