bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 13 › Corinthios Ii 13:10
Corinthios Ii 13:10
Ideo hæc absens scribo, ut non præsens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in ædificationem, et non in destructionem. + 13.10 Secundum potestatem. Iterum ostendit quod non cupit potestate in illis abuti, adjiciens non in destructionem sed in ædificationem se eam accepisse, unde subdit: Non in destructionem. Non destruuntur autem qui corriguntur, sed correcti ædificantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Therefore I write these things being absent, lest being present I should use sharpness, according to the power which the Lord hath given me to edification, and not to destruction.
In Context
9Gaudemus enim, quoniam nos infirmi sumus, vos autem potentes estis. Hoc et oramus, vestram consummationem. + 13.9 Gaudemus enim, etc. HIER. Gaudemus si non sit necesse ut nostra virtus appareat, sicut Petri apparuit in Saphyra et Anania.
11De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. + 13.11 Gaudete, fratres. Id est bene operamini ut verum gaudium habere possitis. Et Deus pacis erit vobiscum. Hinc vobis erit pax a dilectione illius, hinc malorum omnium sublatio. Ista pax orbem servavit, diuturnum bellum solvit, cœlo terram conjunxit, ista homines angelos fecit. Istam ego imitetur. Innumerabilium enim bonorum mater est dilectio, per istam salvati sumus, per istam ineffabilia bona omnia assequimur.
Read all of Corinthios Ii 13
Cross References
1 Corinthians 4:21Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in caritate, et spiritu mansuetudinis?
2 Corinthians 10:2Rogo autem vos ne præsens audeam per eam confidentiam, qua existimor audere in quosdam, qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus.
2 Corinthians 12:20Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo, inveniam vos: et ego inveniar a vobis, qualem non vultis: ne forte contentiones, æmulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos:
2 Corinthians 13:8Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate.
This Verse In Other Editions
Study Corinthios Ii 13:10