Corinthios Ii 13:9
Gaudemus enim, quoniam nos infirmi sumus, vos autem potentes estis. Hoc et oramus, vestram consummationem. + 13.9 Gaudemus enim, etc. HIER. Gaudemus si non sit necesse ut nostra virtus appareat, sicut Petri apparuit in Saphyra et Anania.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For we are glad, when we are weak, and ye are strong: and this also we wish, even your perfection.
In Context
8Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate.
Cross References
2 Corinthians 4:12Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis. + 4.12 Ergo mors, etc. Quia per mortem vitam Jesu consequimur: ergo mors non est inutilis, sed operatur magnum quid in nobis. Sed vita qua delectamini in terrenis, operatur in vobis mortem æternam. Vel passive ergo, id est propter spem vitæ Jesu mors operatur, id est a prædictis passionibus efficitur in nobis, id est permittimus effici: sed per hoc vita efficitur in vobis, id est fides plantatur.
2 Corinthians 11:30Si gloriari oportet, quæ infirmitatis meæ sunt, gloriabor.
2 Corinthians 13:7Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis, non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis: nos autem ut reprobi simus. + 13.7 Oramus autem, etc. Hoc orat Apostolus, ut his bene agentibus in eis corripienda non inveniat, et sic reprobi appareant: probati enim videntur, dum judicant peccatores. Sic ergo si non sint quos judicet, cessante auctoritate quasi reprobi videntur. Reprobi simus, id est appareamus reprobi, non habentes quod vindicemus vel dijudicemus.
Ephesians 4:12ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi: + 4.12 In opus ministerii. Hos autem dedit in opus ministerii, ut quisque plene possit facere opus ministrationis sibi creditæ. Si enim unus haberet omnia, non perfecte ageret singula. Ad consummationem. Id est, ut eos consummaret qui jam sancti sunt. Et in ædificationem. Id est, ut eos ædificent in corpus Christi, qui adhuc sunt alieni.
Colossians 1:28quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu: + 1.28 Corripientes. Contradicentes corripimus et vincimus, et obedientes docemus. In omni sapientia. Vera sapientia est, cum Christus agnoscitur. Ut exhibeamus, etc. In quo. Quasi dicat: Labori meo adjungit Deus miracula ad confirmationem.
1 Thessalonians 3:10nocte ac die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram, et compleamus ea quæ desunt fidei vestræ?