Genesis 37:4
Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui. + 37.4 Videntes autem fratres ejus, etc. Fratres Christi secundum carnem Judæi, de quorum cognatione carnem suscepit. Sed quia videbant quod gratia virtutum in eo fiebat, quod testabatur Patris præcipuam dilectionem, invidebant, nec poterant ei quidquam pacifice loqui, et sæpius insidias tentabant, et Patremfamilias in Beelzebub principe dæmoniorum dæmonia ejicere blasphemabant. ISID. Hoc spiritualiter in Christo impletum est, etc., usque ad in stellarum figura.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis: quæ causa majoris odii seminarium fuit.
Cross References
Genesis 27:41Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater: dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum. + 27.41 Dixitque in corde suo. Cum Scriptura dicat, Esau in corde suo de morte fratris tractasse, quomodo vel a quo sunt hæc nuntiata Rebeccæ? Sed datur intelligi quod ei divinitus omnia revelabantur. Propter insanabile odium Judæorum, per spiritum consilii præceptum est apostolis ut, relicta Judæa, transirent ad gentes. Venient dies luctus, etc. Nolebat enim hoc facere vivente patre, ne incurreret odium ejus, et malediceretur ab eo. DIOD. Quod autem scriptum est, dixit Esau in corde suo, significat Esau mortem fratris non subita ira, sed perfecto mentis consensu exoptasse.
Genesis 37:11Invidebant ei igitur fratres sui: pater vero rem tacitus considerabat.
Genesis 49:23Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.
1 Samuel 17:28Quod cum audisset Eliab frater ejus major, loquente eo cum aliis, iratus est contra David, et ait: Quare venisti, et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto? Ego novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui: quia ut videres prælium, descendisti. + 17.28 Novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui, quia. RAB. Putabat in eo tumorem propter Samuelis unctionem, quasi ex ea audaciam sumpsisset, et timebat ne si congrederetur cum Philisthæo interficeretur. Unde subdit, ut videres prælium descendisti, id est, in hoc superbus appares, quod cum non habeas consuetudinem præliandi, actus prælii quasi miles sciscitaris.
Psalms 69:4Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala; avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge ! + 69.4 Avertantur. ID. Duo genera sunt persequentium, etc., usque ad exit integer, qui neutro capitur. 1
John 7:3Dixerunt autem ad eum fratres ejus: Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis. + 7.3 Ut et discipuli. Opera quæ veri discipuli sciebant, laudibus divinis et non populari favore efferenda.