2 Samuel 6:21
Dixitque David ad Michol: Ante Dominum, qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum ejus, et præcepit mihi ut essem dux super populum Domini in Israël
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 13:14sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quæsivit Dominus sibi virum juxta cor suum: et præcepit ei Dominus ut esset dux super populum suum, eo quod non servaveris quæ præcepit Dominus. + 13.14 Sed nequaquam. Reprobatio Saulis, ablatio regni Judæorum. David ei superstes, Christus populo Judæorum successurus. Quæsivit sibi. Non quasi ubi sit nesciens, sed per hominem more hominum loquitur, quia et sic loquendo nos quærit. Non solum enim Deo Patri, sed ipsi quoque Unigenito, qui venit quærere quod perierat, sic jam non eramus ut in ipso essemus electi ante mundi constitutionem. Quæret ergo sibi, dixit: suum habebit, unde in Latina lingua hoc verbum accipit præpositionem, et acquirit dicitur; quod satis apertum est. Sine præpositione etiam quærere intelligitur acquirere, ex quo lucra vocantur quæstus. Virum juxta cor. David significat, vel ipsum mediatorem Novi Testamenti, qui figurabatur in chrismate in quo unctus est David, et progenies ejus. RAB. Diabolus quoque per paganos, etc., usque ad sed futuram inquirimus.
1 Samuel 16:1Dixitque Dominus ad Samuelem: Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ne regnet super Israël? Imple cornu tuum oleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem: providi enim in filiis ejus mihi regem.
2 Samuel 5:2Sed et heri et nudiustertius cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israël: dixit autem Dominus ad te: Tu pasces populum meum Israël, et tu eris dux super Israël.
2 Samuel 6:14et David saltabat totis viribus ante Dominum: porro David erat accinctus ephod lineo. + 6.14 Ephod lineo, et David, etc. RAB. Non pontificali, sed linea veste, causa humilitatis, etc., usque ad inter flagella triumphavit.
1 Chronicles 15:29Cumque pervenisset arca fœderis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem, et despexit eum in corde suo.