2 John 1:8
Videte vosmetipsos, ne perdatis quæ operati estis: sed ut mercedem plenam accipiatis. + 1.8 Videte vos, etc. Istis talibus ne consentiatis, sed potius attendite qualiter sitis perfecte instructi ad fidem et constantiam. Sed ut mercedem plenam accipiatis, id est verum Deum plena cum jucunditate capiatis, perseverando in doctrina vobis tradita, et non consentiendo eorum errori.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Daniel 12:3Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.
Matthew 24:24Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. + 24.24 Si fieri posset. Id est, si aliquo modo fieri posset, ut Dei præfinitio mutaretur, et ideo non de veris intelligi potest electis. Electi. Non quod divina electio frustretur, sed qui judicio humano videntur electi.
Mark 13:9Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis. + 13.9 Videte autem. BEDA. Quare hæc omnia inferantur, dicit Videte, etc. Ea enim vel sola maxima causa est excidii, quia post occisionem Domini, nominis quoque ac fidei præcones similes et confessores impia crudelitate vexabant.
Luke 19:19Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates.
John 4:36Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam: ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit. + 4.36 Ut et qui seminat. Utroque opus erat, seminatore et messore, quia in hoc apparet probabile verbum, quia alius seminat, alius metit; nisi enim parati essent per prophetas, non audirent apostolos.
1 Corinthians 3:14Si cujus opus manserit quod superædificavit, mercedem accipiet. + 3.14 Mercedem. Non solum post finem, sed et in hac vita habet requiem suæ animæ contemnentis omnia.