2 John 1:9
Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet: qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet. + 1.9 Et non permanet. Si quis separat se a divina doctrina, ut extra rectam fidem conversationemque mandatorum Dei sit, separat se a Deo ne habeat Deum. Per actualem et contemplativam vitam fit alicujus Deus ei manifestando qui est Creator omnium. Qui permanet. Manet in evangelica doctrina, qui secundum eam sapit et agit; separat se ab illa is qui aliter sapit et agit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 11:27Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. + 11.27 Omnia mihi, etc. Tradentem Patrem, accipientem Filium, mystice intellige. Alioquin, si juxta fragilitatem nostram accipis, cum cœperit habere qui accepit, incipiet non habere qui dedit per omnia coomnipotentem nota, per tradita, Filium, cui per naturam omnia pro unius substantiæ jure sunt propria, non data per gratiam. Tradita autem omnia non cœlum et terra et cætera quæ fecit: sed hi qui per Filium accessum habent ad Patrem, et ante rebelles, Dominum postea sentire cœperunt. Et nemo novit Filium, etc. Seipsum revelare. Et nemo novit Patrem nisi Filius, et cui Patrem voluit revelare. Ad utrumque enim illud subditum refertur. Verbo enim suo Pater se declarat. Et Verbum seipsum declarat, quia mentis nostræ lumen est. Nisi Filius, et cui Filius voluerit, etc. Mutua cognitio, quæ est æqualitate naturæ. Illa autem tantilla quæ in nobis est, dignatione revelantis est.
John 5:23ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. + 5.23 Ut omnes honorificent. Honorat Deum qui commendat Creatorem, omnipotentem, æternum. Honorat Patrem, qui credit eum habere Filium æqualem sibi. Honorat Filium, qui credit eum esse æqualem Patri. Qui non honorificat. AUG. Si enim minor crederetur Filius, Pater inhonoraretur, quod vel invidus nollet eum genuisse æqualem, vel infirmus non posset, et sic non esse Deus convinceretur, quia impotens.
John 14:6Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.
Acts 2:42Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus.
Titus 2:10non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes: ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus. + 2.10 Ut doctrinam Salvatoris. Hoc refertur ad omnia prædicta, scilicet ad senes, et anus, et servos, quasi dicat: Hortare omnes prædictos, ut ita se habeant sicut præscriptum est, ut ita ornent in actibus suis doctrinam Salvatoris, etc. Ornent. Ornamentum doctoris est honesta vita discipuli.
Hebrews 6:1Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum pœnitentiæ ab operibus mortuis, et fidei ad Deum, + 6.1 Quapropter. Duriter eis increpatis et culpatis, eo quod velint semper eadem ipsa discere, iterum blanditur illis se eis connumerando, hortans eos ad perfectionem. Inchoationis Christi sermonem, quo rudes sunt catechizandi, ut est Symbolum fidei et Dominica oratio. Non rursus, id est non olim, ut sicut prius ceciderunt, iterum cadant. Vel, non rursus jacientes, ita modo jaciamus, ut amplius jacere non sit opus. Fundamentum. Quod prius dixit sermonem inchoationis, hic appellat fundamentum, eo quod ad Christianam religionem venientibus prius proponitur, ut super hoc, quod perfectionis est ædificetur. Hoc fundamentum dividitur in sex, quæ sunt: inchoatio seu pœnitentia, fides, baptismatum doctrina, impositio manuum, resurrectio, atque judicium. Quicunque aliquos ad fidem convertit, prius facit pœnitere, in Deum credere, baptizari in remissionem, confirmari per impositionem, resurrectionem et diem judicii præstolari.