The Bible Software
bible.software › Ii Regum › Ii Regum 11 › Ii Regum 11:2

Ii Regum 11:2

Tollens autem Josaba filia regis Joram, soror Ochoziæ, Joas filium Ochoziæ, furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur, et nutricem ejus de triclinio: et abscondit eum a facie Athaliæ ut non interficeretur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But Jehosheba, the daughter of king Joram, sister of Ahaziah, took Joash the son of Ahaziah and stole him from among the king’s sons which were slain; and they hid him, even him and his nurse, in the bedchamber from Athaliah, so that he was not slain.

In Context

1Athalia vero mater Ochoziæ, videns mortuum filium suum, surrexit, et interfecit omne semen regium. + 11.1 Athalia vero. RAB. Athalia, quæ semen David exstinguere moliebatur, impietatem exprimit Synagogæ, quæ semini David, hoc est Christi, insidiatrix erat. Quæ aliquando regnare videbatur, cum legis cæremonias temporaliter observabat. Interpretatur enim Athalia temporalis Domini. Sed Josabeth strenuitate, quæ interpretatur saturitas Domini, id est, Ecclesiæ, in qua veræ sunt deliciæ, servatur Joas, id est memoria Domini. Christus, scilicet, in quo est memoria nominis Domini, ne per crudelitatem sævientis hostis interimatur in cordibus electorum. Magis nutritur in domo Joiadæ, qui dilectus Domini sonat, de quo Pater: Hic est dilectus Filius meus Matth. 3., cujus domus sancta Ecclesia, ubi in sancta fide electorum manens quotidie facit augmentum corporis sui, donec tempore judicii sceptrum regni et potentiam adversus eos extollet, qui eum deprimere cogitabant, et interfectricem sanctorum æternis deputaverit pœnis.

3Eratque cum ea sex annis clam in domo Domini: porro Athalia regnavit super terram.

Read all of Ii Regum 11

Cross References

1 Kings 6:5Et ædificavit super parietem templi tabulata per gyrum, in parietibus domus per circuitum templi et oraculi, et fecit latera in circuitu. + 6.5 Et ædificavit, etc. ID., ibid. Hæc tabulata in Evangelio ubi Dominus tentatur a diabolo, pinnacula templi vocantur, etc., usque ad quorum maximam partem uxores reliquisse completius sancti Stephani testatur historia, ubi feminas eadem religione pollentes non conjuges, sed viduas eorum appellat. Latera. ID., ibid. Id. est luriculas, ne quis inde facile ad inferiora decideret, etc., usque ad Latera, id est, muros vel cancellos, vel luriculas, doctores in tabulatis sedentes, qui ad circumstantem inferius populum concionabantur.

1 Kings 6:10Et ædificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis, et operuit domum lignis cedrinis. + 6.10 Tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis. BEDA, ibid. Hic supremum ipsius domus tectum dicitur, etc., usque ad in spiritu et virtute Eliæ.

2 Kings 8:16Anno quinto Joram filii Achab regis Israël, et Josaphat regis Juda, regnavit Joram filius Josaphat rex Juda.

2 Kings 11:21Septemque annorum erat Joas, cum regnare cœpisset.

2 Chronicles 22:11Porro Josabeth filia regis tulit Joas filium Ochoziæ, et furata est eum de medio filiorum regis, cum interficerentur: absconditque eum cum nutrice sua in cubiculo lectulorum: Josabeth autem, quæ absconderat eum, erat filia regis Joram, uxor Jojadæ pontificis, soror Ochoziæ: et idcirco Athalia non interfecit eum.

Isaiah 7:6Ascendamus ad Judam, et suscitemus eum, et avellamus eum ad nos, et ponamus regem in medio ejus filium Tabeel. + 7.6 Tabeel. ID. Tabeel bonus Deus, quasi dicat: Ibi ponamus idolum Dei nostri, vel ad litteram, Filium hominis sic vocat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ii Regum 11:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Regum 11:1Ii Regum 11Ii Regum 11:3 →