2 Chronicles 22:11
Porro Josabeth filia regis tulit Joas filium Ochoziæ, et furata est eum de medio filiorum regis, cum interficerentur: absconditque eum cum nutrice sua in cubiculo lectulorum: Josabeth autem, quæ absconderat eum, erat filia regis Joram, uxor Jojadæ pontificis, soror Ochoziæ: et idcirco Athalia non interfecit eum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis, quibus regnavit Athalia super terram.
Cross References
2 Samuel 7:13Ipse ædificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum.
2 Kings 11:2Tollens autem Josaba filia regis Joram, soror Ochoziæ, Joas filium Ochoziæ, furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur, et nutricem ejus de triclinio: et abscondit eum a facie Athaliæ ut non interficeretur.
2 Chronicles 23:1Anno autem septimo, confortatus Jojada, assumpsit centuriones, Azariam videlicet filium Jeroham, et Ismahel filium Johanan, Azariam quoque filium Obed, et Maasiam filium Adaiæ, et Elisaphat filium Zechri: et iniit cum eis fœdus.
Psalms 76:10aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas? + 76.10 Aut obliviscetur misereri Deus. AUG. In alio modo, non est misericordia, nisi Deus eam donet: et ipse erit sine ea. Rivus currit, fons siccatus est. 1
Isaiah 65:8Hæc dicit Dominus: Quomodo si inveniatur granum in botro, et dicatur: Ne dissipes illud, quoniam benedictio est: sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum. + 65.8 Quomodo. HIER. Quasi dicat: Propter malos non perdam bonos: Sed quomodo, etc. Dixerat enim periturum Isræl.
Acts 4:28facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.