Ii Regum 13:18
Et ait: Tolle sagittas. Qui cum tulisset, rursum dixit ei: Percute jaculo terram. Et cum percussisset tribus vicibus, et stetisset, + 13.18 Tolle. Qui cum. ID. Doctoribus præcipitur jaculo prædicationis terram, etc., usque ad Fides sine operibus mortua est. RAB. Resurrectio cadaveris, etc., usque ad et potius ibi quam hic habere locum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 17:11Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israël: sin autem paululum remisisset, superabat Amalec. + 17.11 Cumque levaret Moyses manus, etc. STRAB. Quia cum lex mystice intelligitur, passio Christi spiritualiter pensatur, diabolus vincitur et fugatur. Cum autem remittuntur manus, id est, præcepta legis minus studiose exercentur, hostis victor insequitur.
Isaiah 20:2in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiæ, filii Amos, dicens: Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis. Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus. + 20.2 Vade et solve. Præcipitur prophetæ ut sacco calceamentisque depositis, etc., usque ad nihil enim occultum quod non reveletur. Et fecit sic. Mira obedientia, solo cilicio induebatur vir nobilissimus, ut Hebræi tradunt. Cujus filiam Rex Manasses accepit in conjugium, non erubuit nudus incedere, nihil honestius judicans quam Domino obedire.
Ezekiel 5:1Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum, radentem pilos, et assumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam, et assumes tibi stateram ponderis et divides eos.