2 Kings 13:21
Quidam autem sepelientes hominem, viderunt latrunculos, et projecerunt cadaver in sepulchro Elisei. Quod cum tetigisset ossa Elisei, revixit homo, et stetit super pedes suos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22Igitur Hazaël rex Syriæ afflixit Israël cunctis diebus Joachaz:
Cross References
Isaiah 26:19Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.
Matthew 27:52et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. + 27.52 Et monumenta. Et tamen cum monumenta aperta sunt, non ante surrexerunt, quam Dominus resurgeret, ut esset primogenitus ex multis fratribus. Corpora sanctorum. Hi credendi sunt cum Domino ascendente similiter ascendisse cum corpore.
John 5:28Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei: + 5.28 Quia veniet hora. Sicut supra auctor de resurrectione mentis in vitam æternam, ita etiam hic est auctor de resurrectione carnis, aliter nemo crederet.
Acts 5:15ita ut in plateas ejicerent infirmos, et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis.
Revelation 11:11Et post dies tres et dimidium, spiritus vitæ a Deo intravit in eos. Et steterunt super pedes suos, et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos. + 11.11 Et post dies. Ostensa tribulatione eorum, per quorum exemplum angelus Joannem invitabat ad prædicandum, etsi necesse fuerit ad compatiendum: ostendit tamen et ipsorum coronas, ut similiter istum Joannem, vel quemlibet alium de corona sua pro modo suo certum faciat. Super pedes. Id est super seipsos qui prius fuerunt indigentes aliquo quo nitantur, sed erunt tunc firmi.