The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 27 › Matthew 27:52

Matthew 27:52

et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. + 27.52 Et monumenta. Et tamen cum monumenta aperta sunt, non ante surrexerunt, quam Dominus resurgeret, ut esset primogenitus ex multis fratribus. Corpora sanctorum. Hi credendi sunt cum Domino ascendente similiter ascendisse cum corpore.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the graves were opened; and many bodies of the saints which slept arose,

In Context

51Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum: et terra mota est, et petræ scissæ sunt, + 27.51 Et ecce velum templi. Ut arca testamenti et omnia sacramenta legis quæ tegebantur appareant, et ad gentes transeant. Josephus ait virtutes angelicas præsides quondam templi tunc pariter conclamasse: transeamus de his sedibus. Velum quod dicebatur exterius: quia nunc ex parte videmus; cum autem venerit quod perfectum est, tunc velum interius dirumpetur. Terra mota est. Omnia elementa suum Dominum crucifixum demonstrant. Terra movetur, Dominum suum pendentem ferre non sustinens. Petræ. Id est corda gentilium, vel vaticinia prophetarum, qui petræ dicuntur a petra Christo, ut quidquid in eis duro legis velamine clausum erat, scissum pateret gentibus.

53Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. + 27.53 In sanctam civitatem. Jerusalem quæ sancta dicitur propter templum, et Sancta sanctorum, quod nulla alia.

Read all of Matthew 27

Cross References

Isaiah 26:19Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.

Hosea 13:14De manu mortis liberabo eos; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

1 Corinthians 15:20Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium,

1 Thessalonians 4:14Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit: ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo. + 4.14 Eos. Non solum eos qui vivi invenientur, sed et mortuos, de quibus dubitatis. Qui dormierunt. Christum dicit mortuum, fideles dormientes, ut magis credant resurrectionem: Christum mortuum appellat, ut dum audivimus illum mortuum fuisse et resurrexisse, nos quoque speremus resurrecturos per virtutem divinitatis ejus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 27:52

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 27:51Matthew 27Matthew 27:53 →