Ii Regum 16:2
Viginti annorum erat Achaz cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. Non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui sicut David pater ejus,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
1Anno decimoseptimo Phacee filii Romeliæ, regnavit Achaz filius Joatham regis Juda.
Cross References
1 Kings 3:14Si autem ambulaveris in viis meis, et custodieris præcepta mea et mandata mea, sicut ambulavit pater tuus, longos faciam dies tuos. + 3.14 Si autem ambulaveris in viis meis, etc. Absque observatione mandatorum Dei, adipisci nemo potest longos dies, id est beatitudinem. GREG., lib. VIII Moral., cap. 17. Postquam Dominus erroris nostri tenebras luce suæ cognitionis illustrat, etc., usque ad ut ad promissæ incorruptionis substantiam reformemur. HIER., epist. 131, tom. 1. Quidam autumant super Synagogam et Ecclesiam hoc esse sentiendum, etc., usque ad notandum quoque quid dicat Ecclesia contra Synagogam.
1 Kings 11:4Cumque jam esset senex, depravatum est cor ejus per mulieres, ut sequeretur deos alienos: nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus.
2 Kings 14:3Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater ejus. Juxta omnia quæ fecit Joas pater suus, fecit:
2 Kings 15:34Fecitque quod erat placitum coram Domino: juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, operatus est.
2 Kings 22:2Fecitque quod placitum erat coram Domino, et ambulavit per omnes vias David patris sui: non declinavit ad dexteram, sive ad sinistram.
2 Chronicles 28:1Viginti annorum erat Achaz cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. Non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater ejus,