The Bible Software
bible.software › Ii Regum › Ii Regum 2 › Ii Regum 2:8

Ii Regum 2:8

Tulitque Elias pallium suum, et involvit illud, et percussit aquas: quæ divisæ sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Elijah took his mantle, and wrapped it together, and smote the waters, and they were divided hither and thither, so that they two went over on dry ground.

In Context

7et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt eos, qui et steterunt e contra, longe: illi autem ambo stabant super Jordanem.

9Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum: Postula quod vis ut faciam tibi, antequam tollar a te. Dixitque Eliseus: Obsecro ut fiat in me duplex spiritus tuus. + 2.9 Fiat in. Elias spiritu prophetali et operatione miraculorum excellenter pollebat, geminam ergo gratiam quam Elisæus in magistro vigere cognoscebat, sibi tribui rogavit. Unde patet quod non esse discipulus super magistrum postulavit. RAB. Fiducia petendi accepta a Domino Ecclesia postulat spiritum Christi, et quia remissione peccatorum indiget qua non eguit Christus, et munere virtutum quas ex plenitudine sua per Spiritum sanctum tribuit Christus, qui ascendens in, altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus Ephes. 4., illis videlicet qui spem suam in illo ponunt. Hinc est quod ait:

Read all of Ii Regum 2

Cross References

Exodus 14:21Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum: divisaque est aqua. + 14.21 Tota nocte, etc. Quia toto tempore hujus vitæ, quam nox significat, Spiritus sancti gratia aquas baptismi fidelibus meabiles facit, ut de spirituali Ægypto in terram promissionis transeant: hostium vero suffocat exercitum. ISID. Mare Rubrum baptismum Christi sanguine consecratum significat; hostes a tergo sequentes cum rege moriuntur, quia peccata præterita in baptismo delentur, et diabolus suffocatur: premunt Ægyptii usque ad mare, et peccata usque ad baptismum. Post transitum maris Rubri cantat populus submersis hostibus infidelibus, et fideles de lavacro ascendentes, exstinctis peccatis, hymnum decantant dicentes: Cantemus Domino, gloriose enim, etc.

Exodus 14:29Filii autem Israël perrexerunt per medium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris:

1 Samuel 28:14Dixitque ei: Qualis est forma ejus? Quæ ait: Vir senex ascendit, et ipse amictus est pallio. Et intellexit Saul quod Samuel esset, et inclinavit se super faciem suam in terra, et adoravit.

1 Kings 19:19Profectus ergo inde Elias, reperit Eliseum filium Saphat, arantem in duodecim jugis boum. Et ipse in duodecim jugis boum arantibus unus erat: cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum. + 19.19 Profectus. Cum Redemptor noster descendens de cœlo divino judicio acquisivit populum adhuc terrenis operibus inhiantem, in quo salutem fecit, cum eum ad fidem convertit. Elias enim interpretatur Dominus Deus, Saphat judicans, Elisæus Dei mei salus. Super quem propheta pallium suum misit, cum Dominus populum fide catholica induit. Unde Apostolus: Qui in Christo baptizati estis, Christum induistis Gal. 3.. Relictis bobus cucurrit post Eliam: quia electorum chorus audito, nisi quis renuntiat omnibus, non potest meus esse discipulus Luc. 14., statim cessavit terrenis lucris inhiare, sæcularibus desideriis deservire, et sic aliis verbum vitæ prædicavit, hoc est enim osculari patrem et matrem, quoscunque potest sive de Judæis, sive de gentibus sermone velle corrigere. RAB. Populus quoque Christianus carnalia desideria mactans totum exercitum suum in opus evangelizandi convertit, unde sufficientem pastum adjutoribus suis præbere possit.

Psalms 114:5Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur. + 114.5 O Domine, libera. CASS. Secundo item clamat, ut liberatus veniat ad requiem. Misericors Dominus. AUG. Quia primo inclinavit aurem mihi et me vocavit. Justus. Quia flagellat iterum. Miseretur. Quia recipit ad beatitudinem. Nec tam amarum debet esse quod flagellat, quam dulce quod recipit, quia Dominus custodit parvulos, quos grandes quærit hæredes. 1

Hebrews 11:29Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram: quod experti Ægyptii, devorati sunt. + 11.29 Transierunt mare Rubrum, etc. Sic per baptismum fideles transeunt, remissis peccatis; tanquam Ægyptiis cum diabolo principe tenebrarum submersis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ii Regum 2:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Regum 2:7Ii Regum 2Ii Regum 2:9 →